Alexander von Bunge

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Alexander von Bunge

Alexander von Bunge (Theodisce Alexander von Bunge), seu Alexander Andreae filius Bunge (Russice Александр Андреевич Бунге, tr. Aleksandr Andreevič Bunge; Kioviae natus die 24 Septembris secundum Calendarium Iulianum, 6 Octobris secundum Gregorianum, 1803 - in vico Kiltsi prope Tarbatum mortuus die 6 Iulii secundum Calendarium Iulianum, 18 Iulii secundum Gregorianum, 1890) fuit botanista et medicus Germano-Russicus, alumnus et professor Universitatis Dorpatensis (nunc Tartuensis), socius Academiae Scientiarum Petropolitanae.



Opera[recensere | fontem recensere]

  • 1831, Enumeratio plantarum, quas in China boreali collegit …, Petropoli.
  • 1835, Plantarum mongolica-chinensium decas prima, Casanum.
  • 1852, Tentamen generis Tamaricum species accuratius definiendi, Tarbati.
  • 1862, Anabasearum revisio, Petropoli.
  • 1868-69, Generis Astragali species gerontogeae, Petropoli; 2 tomi.
  • 1873, Labiatae persicae, Petropoli.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!