Acheron

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Acheron
Vallis fluminis Acherontis
Longitudo 58 km
Principium Tomaros, Ori Souliou in nomo Ioannina
Ostium Mare Ionicum
Regio Epirus (Graecia septentio-occidentalis)

Acheron (Graece:Ἀχέρων; Neograece:Αχέροντας) est flumen, quod per 58 chiliometra se extendit et per Epirum in Graecia septentrio-occidentali fluit. Acheron flumen etiam in mythologia Graeca reperiri potest: In mythologia Orcus flumine Archeronte continetur.

In mythologia[recensere | fontem recensere]

In illustratione divinae comoediae Gustavus Doré pinxit Charontem mortuos per Acherontem in Orcum tranducere.

In mythologia Graeca et in Dantis Divina Comoedia Archeron est unus ex quinque fluminibus Orci: Flumina Styx, Kokytus, Phlegethon et Lethe effunduntur in Acherontem. Praeter Stygem Archeron quoque dicitur flumen, per quod Charon mortuos in Orcum traducit. In Platonis Phaedone mortui, qui medio modo vitam peregerunt, per Archontem in paludem Acherusiam perveniunt, ubi poenas dantes iniuriarum purgantur.


Terra Haec stipula ad flumen spectat. Amplifica, si potes!