Theatrum Ysenacense

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Theatrum Ysenaci

Theatrum Ysenacense (Theodisce: Landestheater Eisenach) invenitur Ysenaci in area Theaterplatz.

Historia castellana[recensere | fontem recensere]

In situ eodem primo mediaevale burgum aquaticum erat, quod vocabatur Klemme et a marcgravio Henrico Misniensi (1215-1288). Propter imperium alienum aedes minoris aestimabantur et ab incolis anno 1306 demolitae sunt. Qui autem castellum duos annos post reconstruere debuerunt. In Bello rustico anni 1525 castellum carcer seditiosorum erat et inde castra mlitaria, antequam anno 1870 evanesceret.

Historia theatralis[recensere | fontem recensere]

Iulius de Eichel-Streiber maecenas praedia emens petivit ab architecto Lipsiensi Carolo Weichardt, ut theatrum generis historismi novi erigeret. Kalendis Ianuariis anni 1879 inauguratio facta est comoedia praetitulata Minna von Barnhelm, quam scripserat Gotthold Ephraim Lessing. Spectatores quinquies centum simul spectaculis adesse licet. Anno 2010 restaurationes amplae incohabantur.

Cum Secundo bello mundano pyroboli mirum in modum theatro parcerent, iam mense aestate anni 1945 vita theatralis initium habuit. Anno 1952 aedificium alia theatra antecedere coepit sectionibus tribus instructis de dramaticis, musicis, ballatione scaenica. Nomen eius illinc erat Theatrum regionale Ysenacense. Annis 1990 spectacula interdum intermissa erant et cooperatio artissima cum theatro Mainingiae ineunda erat.

Externi nexus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Theatrum Ysenacense spectant.

Situs proprius