Domus Bachiana (Ysenacum)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Domus Bachiana quae dicitur ad sinistram cum museo

Domus Bachiana (Theodisce: Bachhaus) Ysenaci hodie museum est ad Aream Deiparae situm. Locus natalis Ioannis Sebastiani Bach quotannis multos homines allicit.

Historia[recensere | fontem recensere]

Platea Deiparae nomen ducit a Cathedrali BMV maxima quae anno 1692 demolita est. Schola pictorum instruendorum cuius fundationem ipse Goethius proposuerat, anno 1944 pyrobolis destructa est: alia vetera aedificia annis 1950 abstulerunt barbari postbellici.

In parte superiori istius plateae monumentum Ioannis Sebastiani Bach invenitur, quem hic natum esse ferunt. Confectum est a sculptore Adolpho de Donndorf anno 1884; neque semper in situ erat, cum anno 1938 a foro nundinarum ante Ecclesiam S Georgii huc translatum esset. Ut fabricaretur, concentus dederunt illustrissmi musici Clara Schumann et Franciscus Liszt inter alios. Tabula ex aere, in qua de genio legitur, non iam in suggesto sub pedibus sed in tergo compositoris affixa est.

Museum[recensere | fontem recensere]

Anno 1946 museum post Secundum bellum mundanum reinauguratum annis inter 2005 et 2007 a fundo novum factum est architecto Bertholdo Penkhues Casellensi.

Societas Bach Lipsiae anno 1900 condita operam navans de hereditate musici ingeniosissimi colenda, cuius memoria post eius mortem evanuerat, in urbe natali eius agere coepit. Instituerunt anno 1907 sodales museum Bachianum in orbe terrarum primum in aedibus quibusdam, quas domum natalem habebant. Interim constat Ioannem Sebastianum alibi ad Aream Deiparae natum esse. Tamen agitur de aedificio vetusto visu digno, quod est anceps aedificium annis 1456 et 1458 erectum annoque 1611 coniunctum. Hic familiares Bachianos quosdam habitasse certum est.

Intranti ianuas Scholae antiquae Sancti Thomae Lipsiensis anno 1902 destructae monstrant necon effigiem sensu divino praeditissimi musici ab Ioanne Heisig pictam. Exhibitiones non solum de vita familiae Bach et maxime de Ioanne Sebastiano narrant sed vitam quotidianam burgensem saeculi XVIII revivi faciunt quoque. Instrumentis historicis duodeviginti canere vistitantibus licet. Saepius symphoniaci periti exemplo sunt. Hominibus minus audacibus musicam multam auscultare occasio praebetur. Bibliotheca reconstructa et documenta non solum de vita musarum filii maximi istius referunt sed etiam de techica adhibita in rebus componendis.

Hortum posticum idyllicum visitare fas est. Ad quae omnia veniunt expositiones temporales, frequentatio archivi specialis, illuminatio nocturna artificiosa.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Ilse Domizlaff: Das Bachhaus Eisenach: Fakten und Dokumente. Bachhaus, Eisenach 1984.
  • Conrad Freyse: Fünfzig Jahre Bachhaus. Evangelische Verlagsanstalt, Berlin 1958.
  • Wolfgang Heyde: Historische Musikinstrumente im Bachhaus Eisenach, Bachhaus, Eisenach, 1976.
  • Jörg Hansen: Bachhaus Eisenach. Schnell & Steiner, Regensburg 2011 (7. Aufl.), ISBN 978-3-7954-4008-4.
  • Jörg Hansen: 100 Jahre Bachhaus Eisenach. Neubau, Altbausanierung, Neugestaltung der Ständigen Ausstellung und feierliche Eröffnung am 17. Mai 2007. In: Thüringer Museumshefte. 16, 2007, 1, p. 101–112.
  • Jörg Hansen: 10 Jahre Bachhaus Eisenach GmbH. Ein Erfahrungsbericht. In: Thüringer Museumshefte. 20, 2011, 1, p. 48–61.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Domum Bachianam spectant.
Incubator-logo.svg Lege Οἰκία τοῦ Μπάχ (Ἄϊζεναχ) ("Domus Bachiana (Ysenacum)") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam