Domus Lutheri (Ysenacum)

E Vicipaedia
Domus Lutheri anno 2006

Domus Lutheri (Theodisce: Lutherhaus) aedificium historicum media in urbe Ysenaci est et museum de rebus Lutheranis tectum servat.

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Quando exacte domus haec sit constructa, nemo scit. Domum inter opera craticia vetustissima totius oppidi habendam patet. Conspicua est inclinatio parietum lateralium pedeplanorum, quos tabulatum superius ad latera superat. Ornamenta diversa locum portae temporibus elapsis maioris produnt. Variae operis craticii partes focis decorativis generi Renascenti propriis exornatae sunt. Anno 1563 urbis primus architectus nomine Ioannis Leonhardt, qui et domi possessor, tabulatum novum imponi frontemque excoli iussit. Altero bello pancosmico aedes pyrobolis graviter destructae sunt.

Lutherus Ysenaci[recensere | fontem recensere]

Sic dictus reformator Martinus Lutherus discipulus hic annis ab 1498 ad 1501 apud familiam Cotta habitavisse dicitur. De illis Stuba Lutherana, quae dicitur, testimonium perhibet quae ipsa locus peregrinatorius maximi momenti omnibus Lutheri asseclis toto in orbe dispersis est. Anno 1956 locus memorialis in situ factus est, qui annis inter 2013-2015 modernizatus est. Cum antea historia domus parochialis protestanticae maxime interfuerit, Sacrae scripturae in novo museo eminent earumque contextus ad Lutherum. Nonnulla unica hic inveniuntur velut opera Lucae Cranach et nota de baptismate Ioannis Sebastiani Bach. Insuper semper expositiones ad tempus restrictae fiunt.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Jochen Birkenmeier: Das/The Lutherhaus in Eisenach, Eisenach 2015.
  • Johann-Friedrich Enke: Das Evangelische Pfarrhausarchiv. Ein Führer durch die ständige Ausstellung im Eisenacher Lutherhaus, Jena 1990
  • Karl Köthe: Martin Luther und die Lutherstätten in und um Eisenach, Leipzig 1994
  • Hans Eberhard Matthes: Das Eisenacher Lutherhaus mit einem Anhang ‚Das Geschlecht Cotta‘, Eisenach 1939.
  • Hans-Dieter Meister: Das Lutherhaus in Eisenach, Berlin 1989

Externi nexus[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Casam Lutheri spectant.
Lege Οἰκία τοῦ Λουθήρου (Ἄϊζεναχ) ("Domus Lutheri (Ysenacum)") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam

Situs propius interretialis