Corporationum academicarum monumentum

E Vicipaedia
Monumentum bursariorum Germanicorum unitorum Ysenaci

Monumentum corporationum academicarum (theodisce: Burschenschaftsdenkmal) invenitur in monte ad occidentem Ysenaci. Testimonium perhibeat de viris pro unitate et libertate Germaniae saeculo XIX certantibus.

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Monumentum rotundum 33 metra altum secundum genus florale ab architecto Gulielmo Kreis et professore artium Othone Gussmann (Dresdensi origine) exstructum est. Corpus architectonicum tholum Graecam imitatur elementis Germanicis additis.

In interiora perveneris trans portam ferream cui inscriptio supra est haec: "Dem geeinten Vaterlande - Patriae unitae". Anno 2006 sunt reconstructae picturae in lacunari pugnam mythologicum Aesirum contra daemonia obscura monstrantes. Inauguratio totius monumenti anno 1902 fuit. Annis inter 1933 et 1990 in oblivionem cecidit. Expositio de historia aedificii necnon intentionibus studentium liberalium patrioticorumque docet. Locus specula uti licet quoque, quoniam hinc plagae ambientes necnon Castellum Wartburgense ipsum optime videri possunt.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Monumentum bursariorum spectant.
Lege Μνημεῖον τῶν φοιτητικῶν ἑταιρειῶν ("Corporationum academicarum monumentum") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam

Pagina domestica