Museum Reuter-Wagner

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Villa Reuter Ysenaci

Museum Reuter-Wagner (Theodisce: Reuter-Wagner-Museum) invenitur Ysenaci in villa rustica Friderici Reuter. Villa idyllice iacet secundum semitam in qua Castellum Wartburgense migrantibus aditur.

Museum[recensere | fontem recensere]

Anno 1895 urbs Ysenacum acquisivit villam ab architecto Ludovico Bohnstedt annis 1866-68 secundum genus Italicum neorenascens constructam, cuius frontem tres columnae efferunt. Ibi museum in honorem domni Reuter creatum est. Nicolaus Oesterlein, fanaticus musicorum entheus, Vindobonae museum privatum de Ricardo Wagner cum circa viginti milibus rerum Wagnerianarum instituerat, qui res vendere coactus est. Professor Ysenacensis Ioseph Kürschner, editor encyclopaediarum, operam dabat, ut municipium collectiones istas Vindobonenses emeret. Ricardum Wagner regione Ysenacensi valde inspiratum et inde museum Wagnerianum exoptandum esse omnibus patebat. Itaque maxima collectio Wagneriana extra Baruthum hodie Ysenaci est: consistit in bibliotheca, libellis artisticis publice affixis, diagrammatibus musicis, tractationibus periodicorum. Domus insuper spectaculis diversis (e.g. matrimonialibus caeremoniis) usurpatur.

Fridericus Reuter[recensere | fontem recensere]

Iste scriptor ad Stavenhagen (Megapolis-Pomerania Citerior) anno 1810 natus studens fuit etiam Ienae, ubi corporationi cuidam academicae sese adiunxit. Capitis damnato anno 1833 parcebatur. Usque annum 1840 in carcere fuit, inde ab anno 1845 se litteris lingua Saxonica scribendis dedicavit. Anno 1863 Ysenacum sese contulit ubi animam efflavit anno 1874.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Villam Reuter spectant.
Incubator-logo.svg Lege Μουσεῖον Ῥόϊτερ-Βάγκνερ ("Museum Reuter-Wagner") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam