Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas nondum censa

Vladimirus Majakovskij

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Vladimirus Majakovskij
Res apud Vicidata repertae:
Vladimirus Majakovskij: imago
Vladimirus Majakovskij: subscriptio
Nativitas: ; Baghdati
Obitus: 14 Aprilis 1930; Moscua
Patria: Imperium Russicum, Unio Sovietica

Vladimirus Vladimiri filius Majakovskij (Russice Владимир Владимирович Маяковский, Vladimir Vladimirovič Majakovskij; natus 19 Iulii 1893 in oppido Bagdati Georgiae, tunc ad Imperium Russicum pertinenti, mortem sibi conscivit 14 Aprilis 1930 Moscuae) fuit poeta Russicus et Sovieticus, qui etiam ad dramaturgiam, cinematographiam et artem picturae se applicavit.

Vita et opera[recensere | fontem recensere]

Post mortem patris, Majakovskij cum familia sua Moscuam migravit, ubi in gymnasio studens cum studentibus bolsevicis communicabat. Anno 1908 socius factionis bolsevicorum factus (et e gymnasio exclusus), in actiones revolutionariis participavit, idcirco ter arrestationibus affectus. Anno 1909 incarceratus, in carcere versus facere incepit. Initio anni 1910 liberatus, "artem socialisticam facere" voluit, et anno 1911 in schola picturae, sculpturae et architecturae Moscuensi studere incepit. Anno 1912 autem opera poetica cum futurismo connecta primo creavit, eodem anno versus suos primo in lucem edidit. Mores inquilinorum mediae classis reprehendebat, linguam "novam poeticam democraticam" creare tentabat. Cum bellum mundanum primum incepit, poeta illud in versibus suis damnavit. Ut miles voluntarius non acceptus (actionum suarum priscarum politicarum causa), annis ab 1915 ad 1917 autem Petropoli munus militare funxit (protectionis Maximi Gor'kij gratia). Postquam Res novae Octobres anno 1917 acciderunt, Majakovskij eas maxime laudans ad propagandam bolsevisticam operibus suis poeticis et graphicis contribuit, dein etiam ad praeconium mercatorium Sovieticum se applicavit. Anno 1924 poema panegyricum suum de Vladimiro Lenin publicavit. "Revolutionem mundialem" et "revolutionem spiritus" propagabat. Certationem contra religionem in Unione Sovietica sustinuit. Se "scriptorem proletaricum" esse putans, a criticis Sovieticis nonnullis tamen solum ut "socius itineris" aestimabatur et vituperabatur. Problematibus cum certatione sua litteraria atque vita privata connectis affectus, Majakovskij sibi mortem conscivit anno 1930. Post mortem suam poeta in Unione Sovietica maxime laudatus factus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Vladimirum Majakovskij spectant.