Varietas Caucasia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Varietas Caucasia[1] homines generatim putata ex origine Caucasica et crebrissimo cum colore cutis claro designavit.

Definitio, synonyma et usus[recensere | fontem recensere]

Haec generica expressio omnia humana ethnē ab hominibus composita designat quorum cutis (cum non sole colorata est) pallidi punicei coloris est. Crebrissimo ex Europa, Oriente Proximo, Oriente Medio aut Africa Septemtrionali originarii sunt. "Homines generis Europaei" sive "Homines Albi" sive "Caucasoides" sive "Europoides" expressio applicari hominibus extra Europam sensu latissimo solet.

Aliqui aliquando de "phyla Caucasia sive Alba" loquuntur in eo quod ad hos homines attinet. Pertinentia classificationis hominum in phylas dissimiles hodie secundum scientificam opinionem, praesertim secundum humani genomatis sequentiationem, recusata est: Iohannes Craig Venter, quamvis morphologice dissimiles, homines plurimas in phylas vocabuli sensu scientifico dividere non possibile esse asseverat. Vox phyle nihilominus quotidianum usum aliquibus in linguis, praesertim in Anglica, ad designanda ethnē habet.

Expressio "leucodermus", e Graecis vocabulis λευκός "albus" et δέρμα "cutis" aliquod usus scientificas intra loquelas sed etiam phyletisticis in argumentationibus habent.

Theoria phyletica[recensere | fontem recensere]

Historice, phyles Caucasiae sive Albae conceptus biologica theoria fuit quae verbi gratia explicata in "Opusculum de inaequalitate phylarum humanarum" (Francice; Essai sur l'inégalité des races humaines) Arthuri de Gobineau inveniebatur. Ibi imago cum disdacalia "Phyle Alba, perfectissima inter phylas humanas, [...]" invenitur. Haec theoria velut iustificationem colonialibus civilitatibus evocabatur. "Nos ius et adhuc munus phylarum superiorum attrahendorum eorum qui non eundem culturae gradum attigere admittimus." (Leo Blum)

Secundum Henricum Victorem Vallois "phylae Albae non solum Europam incolunt; ei totam Africam Septemtrionalem et Asiam Austroccidentalem tegunt (...) phylarum Albarum territorium circum sinum Mediterraneum Caspio prolongatum situm est."

Criteria habita ad distinguendos "phyles Caucasiae" homines[recensere | fontem recensere]

Secundum quotidianum sensum[recensere | fontem recensere]

Secundum quotidiana criteria, phyles Caucasiae sive Albae homines claram cutem (e colore albo in puniceum haberent, quorum capilli fusci, flavi castanei sive rubri possunt, quorum nasus longus et quorum oculis sub ambabus palpebris aquili, caerulei, nigri, cani sive virides possunt. Gena pallidos phaenotypos dantia praesertim recessiva sunt.

Civitates Foederatae[recensere | fontem recensere]

Civitatum Foederatarum Census Officium et Dispensationis Gestionis Officium "Album sive Caucasium" (intra vocabuli Anglici race sensum) velut "homo cuius origines inter unum populorum Europae, Orientis Medii sive Africae Septemtrionalis sunt" definiunt.

Denominationes locales[recensere | fontem recensere]

Albi sive Caucasii a populis autochtonibus haud Albis modo numerosorum cognominum, peiorativorum aut non, secundum horum advenarum apparentiam sive provenientiam designabantur et adhuc designantur. Sic, in Indonesia Albi adhuc Londos, vocabuli Belanda (Hollandiam, ultimorum colonizatorum Alborum originis nationem, significantis) deformationem nuncupari possunt.

Commentationes propinquae[recensere | fontem recensere]

Theoriae[recensere | fontem recensere]

Civitates Foederatae[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]