Mitra

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec pagina nondum stipula est. Oportet inter 6 menses admeliorare. Paginis minimis Vicipaedicis necesse est:

Titulus, in prima sententia litteris pinguibus repetitus
Textus (e litteris 200 vel pluribus compositus) qui rem utiliter describat
Nexus extra-Vicipaedianus (sive et fons bibliographicus) qui rem satis corroboret
Nexus interni caerulei ex hac pagina et in hanc paginam; categoriae caeruleae (aut formula {{Dubcat}}); pagina annexa apud Wikidata (aut formula {{Nexus absunt}})
Aliquid maius, huic encyclopaediae congruens, e.g. textus (explicationes, historica, exempla); imago cum descriptione; nexus externi utiles plures; bibliographia.

Translationes
Archiepiscopus Eboracensis mitram gerens

Mitra est tegmen capitis et insigne proprium episcoporum Ecclesiae Occidentalis. Consistit in duabus textilis rigidi partibus in forma scutorum invertorum quae coniunctae sunt ut quasi diadema fiant, a quo duae infulae infimbriatae a tergo penduntur. Mitra a petaso Phrygiano crevisse habetur, et videtur non ante saeculum decimum adhiberi. In multis ecclesiis Protestantibus mitra desueta facta est (nempe munus ipsum episcopi abolitum est in ecclesiis quae Reformationem Calvini secutae sunt) sed ab fine saeculi undevicensimi usus mitrae fere restauratus est.

Antiquitus iuxta morem tres genera mitrae geri solebant:

  • Mitra praeciosa, opulente acupicta et gemmis ornata, quae gerebatur in festis sollemnibus et dominicis
  • Mitra aureata, gesta in temporibus poenitentialibus et in diebus ferialibus
  • Mitra simplex, e linteo albo fabricata, et gesta solum ad exequias defunctorum

Haec discrimina tamen iam rare servantur.

De impositione mitrae[recensere | fontem recensere]

Ritum Romanum episcopalem mitram impositionis antiquus, imutatus solemnisque se reiterat a pluribus saeculis usque ad tempora nostra. Attamen recentiora idem ritus a Concilio Vaticano II reformatus fuit, inde simplicior, minus magnificus atque ab originalis signis depauperatus hodie inveniri posset. Nihilominus huius gravitudinem ac auctoritatem servat, et ad eam intelligendam ritum antiquum explanare oportet.

Ritus antiquus ad Sanctam Mitram imponendam[recensere | fontem recensere]

Picturae.mitrae.jpeg

Impositio mitrae in solemni Missa Pontificali contingit, per eam pontifex quidam, dum mitram super caput novelli pontificis imponet, inquit:

Imponimus, Domine, capiti huius antistitis et agonistæ Tui galeam munitionis et salutis, quatenus decorata facie, et armato capite, cornibus utriusque Testamenti terribilis appareat adversariis veritatis; et, Te ei largiente gratiam, impugnator eorum robustus exsistat, qui Moysi famuli Tui faciem ex Tui sermonis consortio decoratam, lucidissimis Tuæ claritatis ac veritatis cornibus insigniisti: et capiti Aaron Pontificis tui tiaram imponi iussisti. Per Christum Dominum nostrum.

Mitra, baculo atque anulo receptis, novellus pontifex super solium antea ab altero pontifice occupatum sedet, et schola cantorum "Te Deum" concinit solemniter, quasi gratiatum actio ad Deum pro consacratione novi pastoris Ecclesiae Suae Sanctae.

Inde processio ab omnis praelatis incepta est. In qua novellus pontifex, extremo situ tento, benedictionem ad omnes praesentes elargit signum crucis in aere describendo dextera manu in forma consueta. Ea benedictio secum indulgentiam plenariam adfert in forma Ecclesia consueta concessam.

Ritus reformatus ad Sanctam Mitram imponendam[recensere | fontem recensere]

Compluris innovationibus ritus antiquus modificatus est, ex omnibus prima innovatio est satis infelix mutatio formulae mitram impositionis:

Accipe mitram, et clarescat in te splendor sanctitatis, ut, cum apparuerit princeps pastorum, immarcescibilem gloriæ coronam percipere merearis.

Praetera multae aliae mutationes factae sunt, usque nunc vere pauper ritus idem superest.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]