Stenosis valvae atrioventricularis sinistrae

E Vicipaedia
(Redirectum de Stenosis valvae mitralis)
Jump to navigation Jump to search
Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.
Stenosis valvae mitralis cum apertura minore

Stenosis valvae atrioventricularis sinistrae (ICD-10: I05.0) sive stenosis valvae mitralis, non raro in usu clinico simpliciter stenosis mitralis est valvulopathia, quo, per damnum valvae atrioventricularis sinistrae, angustia valvae atrioventricularis sinistre canalis inter atrium sinistrum et ventriculum sinistrum orta est. Hanc ob rem antefluxus inhibitus in ventriculum sinistrum observari queat.

De consuetudine valvae degeneratio stenosem perficit. Saepe etiam invenitur, ut historia communis inter morbum et febrem rheumaticam exstet. Clinica tamen symptomata demum posterius in cursu apparere solent. Non raro fibrillatio atrialis quoque demonstrari potest.

Tractatio morbi progressi ope valvuloplastiae commendatur[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Chandrashekhar Y., Westaby S., Narula J. (Oct 2009). "Mitral stenosis". Lancet 374 (9697): 1271-83 

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • merckmanuals de stenose mitrali (Anglice)
stipula Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!