Utriculus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Utriculus Romanus serriensis (Zampogna romana alla serrese) in Pazzano(RC)

Utriculus est aerophonum, instrumentum musicum inflatum, aeris reposito et duplicibus vibrantibus lamellis cohibitis, hodie dimanatus ad totam Europam et ad fines mediterraneos Africae atque Asiae.

Nomen utriculi apud Romanos ad instrumentum musicum utre pertinebat et simile alicui instrumento in Graecia ἀσκός vocato. Suetonius narrat Neronem imperatorem utriculum sonare valuisse.[1] Martialis mensionem verbi ἀσκαύλες (Latine utricularius) facit.[2]

In epistula,[3] missa ad doct. E. Braun, dom. M. Lopez describendo excavationem archeologicam theatri antiquae Parmae civitatis, numerat etiam e rebus inventis marmoreum numisma, diametro circiter pedis I et quadrantis I et semunciae I, quod arborem ostendit, de qua utriculus pendet.

Cultores putant utriculum latinum e coniunctione tibiarum romanarum et utris ortum esse.

De utriculo memoriae agropastoralis Italiae meridianae[recensere | fontem recensere]

Utriculus, in agropastorali Italiae meridianae memoria versatus, zampogna vocatur.

De organologia[recensere | fontem recensere]

Utriculus Italianus (posthac "Zampogna" vocabimus), musicum instrumentum inflatum, sonum perpetem emittit causa aeris repositae in utere caprina aut ovina pelle (sed hodie etiam syntetico textile aut petrolei gummene). Uter inflatur fistula cum parva membrana apta ad aeris exitum abnuendum; e duabus cannis modulantibus conflatur: altera harmoniae et altera melodiae; hoc eius re zampogna est rarum musicum instrumentum inflatum quod valet simul melodiam et succentem harmoniam efficere.

Praeter duas cannas modulantes numeratur unus (usque tres) bordone (canna non modulans, sed singulo sono), concinans cum quinto tono (Italiane dominante) gradum musicae scalae, et eius longitudo correcta potest ut cannis modulantibus recte consonet. Amatricis zampognarum (Italiane ciaramelle vocatarum) bordone non sonat, cum obstruatur.

Omnes cannae, vel modulantes vel bordone, in inferiori parte terminant amplificatione, campana nominata. Campanae duo genera inveniuntur: campana aperta (Latine 'pansa, aperta'), vocata quoque alla campagnola (Latine 'rustico more'), et campana chiusa (Latine 'clausa'), nominata quoque a-vezzanese.[4] Canna campanã aperta sonum efficit fortiorem quam sonum a canna campanã clausa.

Ex uso arundines prope litora mensis ianuarii noctibus luna minuenti tolluntur.

De lamellis vibrantibus ad sonandum[recensere | fontem recensere]

Lamellae vibrantes ac sonantes ex arundine consequuntur, sed hodie etiam e materia plastica syntetica. Lamelleae vibrantes liberae vocantur, cum in ore non inseratur nec regatur. Inveniuntur duo species lamellarum vibrantum: lamella semplice (Latine 'simplex') sive battente (Latine 'illidens'), et lamella doppia (Latine 'duplex'). Lamella semplice efficitur sub cortice incidendo in longitudinem, sed non plane, arundinis parvam fistulam. Lamella doppia componitur e duo lamellis iunctis funiculo, cera oblito, et oppositis in parva fistula uno capite obcluso.

De generibus et speciēbus zampognarum[recensere | fontem recensere]

Generaliter duo genera zampognarum inveniuntur: a paro, quae longitudinē easdem cannas habet, et zoppa (Latine 'clauda'), quae cannam grave sono longiorem quam acutam habet. Deinde, Zampognae zoppa genus partitur in duo species: altera zampogna zoppa, proprie vocata (sine clave), et altera zampogna a chiave, quae clave suppeditatur in canna grave ad foramen inferius obturandum.

Sonorum modus zampognae "a paro" (exemplum modo "SOL") est:

* canna gravis efficit 5 notas: a "RE" (sub musico Pentagrammo[5]) usque ad "LA" (in secundo spatio Pentagrammi)
  • canna acuta efficit 6 notas: a "FA#" (in primo spatio) usque ad "RE" (in quarta linea Pentagrammi)

Sonorum modus zampognae "zoppa" (exemplum modo "LAb") est:

  • canna gravis efficit 5 notas: a "MIb" (in prima linea Pentagrammi) usque ad "SIb" (in terzia linea)
  • canna acuta efficit sex notas: a "SOL" (in secunda linea) usque ad "MIb" (in quarto spatio)

Sonorum modus zampognae a chiave (exemplum modo "LAb") est:

  • canna gravis efficit quinque notas: a "LAb" (sub musico Pentagrammo) usque ad "Mib" (in prima linea)
  • canna acuta efficit sex notas: a "SOL" (in secunda linea) usque ad "MIb" (in quarto spatio)

A novationibus et adiectionibus ad electronicam usque[recensere | fontem recensere]

Ex aliquibus annis novi opifices quidam bordone efficiunt praedita uno aut foramina duo, ut, modulantibus bordone facta, musici tonum etiam modo minore elicere valeant.

Aliquis opifex aliud foramen cum parva clave in canna acuta addidit ad ambitum suonorum acutiorum accrescendum.

Nuper, vero, apparatus electronici dissimiles duo editi sunt ad efficiendam zampognam MIDI.[6][7]

De fontibus antiquoris ad nomen zampognam pertinentibus[recensere | fontem recensere]

Fons antiquior, expromens zampogna nomen, est Divina Comoedia summi Poetae florentini:

Sì com' al pertugio
de la sampogna vento che penètra.
Paradisus, cap. XX, loc. 23–24.

Antiquior imagines notae zampognarum saeculo quinto decimo pictae sunt.[8]

De usu tradito[recensere | fontem recensere]

Zampogna per totum annum concinit.[9] saltationes (saepe tarantella, ballarella et saltarello) et cantus sacris atque profanis temporibus, saepe incomitata aliis instrumentis: tympano et calamaula. Pastores etiam ad capras atque oves ducendas utebantur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. G. Suetonius Tranquillus, De Vita Caesarum, Nero, 54, (in 45/2 mentionem etiam verbi "ἀσκός" facit).
  2. Martialis, Epigrammata, X, 3, 6.
  3. Epistula edita anno 1844 Romae ex "Istituto di Corrispondenza Archeologica".
  4. Cultores multo atramento usi sunt ad explicationem a-vezzanese nominis. Nonnulli illius nominis originem e civitate Avezzano trahunt (vide scriptum: "La zampogna in Abruzzo", editum ab Ac. T. A., Teatis, 2003). Hi enim "campana avezzanese dicunt. Alii putant nomen originem vocabolum dialecti "vezza" (Latine vesica) ducere, qua aliqui utriculi utres videntur effectos esse. Hi enim "campana a vezzanese" dicunt.
  5. Pentagrammum (e lingua Graeca pente: quinque, et gramma: linea, circa Latine quinque-lineae) ex quinque lineis et quattuor spatiis componitur, in quo musicae notae iuxta ipsārum tonos, morae et alia eventa scribuntur et leguntur.
  6. Ex Hibernia apparatus electronicus ad zampognam MIDI
  7. Ex Italia prototypus zampognae MIDI effectus apparato alio ac dissimili illo hiberno.
  8. In paula ecclesia Sancti Angeli Alifiae (in provincia Casertae) dicata Sancto Antonio Abbati, et in illa diruta Roccaravindolae in Molisio dicata Sancto Angelo
  9. Lectores valebunt sonita zampognae transcripta in pentagramma accipere apud paginam "File" situs interretis Gregis "Zampognari"

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • AA.VV. (cura Gioielli M.) - La zampogna, Gli aerofoni a sacco in Italia - Cosmo Iannone Editore, Aeserniae 2005
  • La zampogna in abruzzo. Ed. Acta, 2003
  • La zampogna zoppa negli Abruzzi. Ed. Acta
  • Arcangeli P. G. et alii - La Sposa lamentava e l'Amatrice...
  • Caccia A. - Portavamo la cucchiarella. Ed. Circolo della Zampogna
  • Capozzi A. et alii - La zampogna nella Daunia. - Leone Editore, 2000
  • Catalano D. - Zampognari e zampogne nell'arte molisana. - Ed. Circolo della zampogna.
  • Corsaro O. - La zampogna "messinese". - Forni Editore, 1992
  • Cravero C. - Zampogne in Aspromonte. Squilibri Editore, 2006
  • De Carolis E. - Le Voci dell'Anio. Musiche tradizionali della valle dell'Aniene - Squilibri edizioni.
  • Fedeli V. - Zampogne calabresi. Sbd. der Internationalen Musikgesellschaft, 1912
  • Gala G.M. - Le tradizioni musicali lucane - vol. I, Edizioni SGA, Bononiae 2007
  • Gala G.M. - La tarantella dei pastori. Appunti sulla festa, il ballo e la musica tradizionale in Lucania. - Ed. Taranta, 1999
  • Garbani I. - Metodo Per Zampogna a Chiave. Cavigliano (TI - Elvetia)
  • Gatto D. - Suonare la tradizione. Manuale di musica popolare calabrese. Rubbettino Editore
  • Gioielli M. - La zampogna molisana. Ricerca etnomusicale a Scapoli. 3ª ed. riveduta, Tip. La San Leucio, 1981.
  • Gioielli M. - L'Otre dei Suoni, le zampogne dell'Italia meridionale, in "Utriculus": anno VII, n. 4, 1998
  • Gioielli M. - La costruzione delle ance doppie per le zampogne e le ciaramelle molisane, in "Utriculus": anno VII, n. 3, 1998
  • Gioielli M. - La zampogna di Panni. Primi appunti su una anomala cornamusa pugliese, in "Utriculus": anno VI, n. 3, 1997
  • Gioielli M. - Priapo, i Dioscuri e le Zampogne. La festa dei Ss. Cosma e Damiano a Isernia, in "Utriculus": anno IV, n. 3, 1995
  • Gioielli M. - La zampogna. Storia di uno strumento musicale. In "Utriculus": anno VIII, n. 4, 1999
  • Gioielli M. - La tradizione della zampogna nell’area del Matese molisano. In "Utriculus": anno VIII, n. 1, 1999
  • Gioielli M. - La zampogna romana, in "Utriculus", IV, n. 1, 1995
  • Gioielli M. - Antiche zampogne, dall'utriculus latino alla sordellina barocca. In “ArcheoMolise”, anno I, n. 3, 2010
  • Guizzi F. - Gli strumenti della musica popolare in Italia. Libreria Musicale Italiana, 2002
  • Guizzi F. et Leydi R. - Le zampogne in Italia. Ricordi, 1985
  • Guizzi F. - Morfologia e comportamento acustico dei chanter delle zampogne a paro. Culture musicali 2, 1982
  • Leydi R. - Guizzi F. - Le zampogne in Italia. - Ricordi, 1985
  • Lolli M. L. - Le zampogne di San Polo Matese. Enne Edizioni
  • Mauro G. - La zampogna della Campania, Ancia Libera Edizioni, 2003
  • Mazziotti A. - Il canto e la zampogna tra Lazio e Abruzzo. - ACTA edizioni, 2006
  • Mazziotti A. Bottali P. - Come intonare la zampogna a chiave. - Maprosti & Lisanti editore
  • Mazziotti A. - La zampogna zoppa nella Valle dell'Aniene e nei Monti Lucretili, in "Utriculus" Anno X,n. 38, Aprile/Giugno 2006
  • Mazziotti A. - Zampogne saracene. La zampogna zoppa nella Valle dell'Aniene - SdT edizioni
  • Mazziotti A. - Canti e zampogne dei Monti Lucretili - SdT edizioni.
  • Mazziotti A. - Zampogne e zampognari ad Anticoli Corrado, SdT edizioni
  • Mazziotti A. - I Suoni del Latium Vetus. - SdT edizioni, 2010
  • Mazzocco P. - Esercizi propedeutici per zampogna. Aeserniae, 2006
  • Mazzocco P. - 69 brani antichi adattati alla zampogna ed alla ciaramella : dal medioevo al XVIII secolo. Aeserniae, 2011
  • Porzio S. - Zampognario. - Pangea, 2002
  • Ricci A., Tucci R. - La capra che suona. Squilibri Editore, 2001
  • Ricci P. - Metodo per zampogna. Utriculus, Scapuli
  • Salcito M. - La Zampogna abruzzese. - Acta edizioni, 2004
  • Sarica M. - Strumenti popolari in Sicilia
  • Scaldaferri N. et Vaja S. - Nel paese dei cupa-cupa. Squilibri, 2006
  • Schillaci R. - Pratica e maestria - Nota, 2007
  • Sparagna A. - L'Avvenuta profezia, presepi, novene e canti di Natale. Finisterre, 2002
  • Sparagna A. - La Zampogna. Storia e musica di uno strumento pastorale. - Finisterre Editore, 2004
  • Tadolini M. - La zampogna in Italia. Censimento sui costruttori
  • Tucci R. - I suoni della campagna romana. Rubbettino, 2003
  • Tucci R. - Calabria 1 strumenti. Zampogna e doppio flauto. - Besa Editrice, Ethnica Libri, 2010

Pelliculae, CD et DVD[recensere | fontem recensere]

  • "1990 - 2005 15 anni dalla parte dell'otre" - DVD, (cura Circolo della zampogna), 2005
  • "Vivere con la zampogna ...alla luce delle Mainarde" - pellicula, (cura Circolo della zampogna).
  • "La zampogna" - pellicula, cura Circolo della zampogna).
  • "Come accordare la zampogna e come costruire le ance" - DVD - G. Raffone e M. Tadolini.
  • "Strumenti e canti della tradizione Peloritana" - CD - (cura Sarica M.).
  • "La zampogna lucana" - CD - Ed. Taranta, 1991
  • "Contado, la terra del canto" - CD - Il Tratturo - ed. Utriculus, 2005
  • "La saltarella dell'alta Sabina" - CD - Ed. Taranta, 1993
  • "Zampogna, Piva, Ciaramelle, Surdulina" - CD - Ed. Finisterre.
  • "L'abbraccio di Zefiro. La Zampogna nel Lazio" - DVD - (cura Mazziotti A.), 2010

Nexus externi[recensere | fontem recensere]