Roman numeral 10000 CC DD.svg

Universitas Publica Petropolitana

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Schlaegel und eisen yellow.svg -2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.

Universitas Petropolitana,[1] ab anno 1991 Universitas Publica Petropolitana (Russice: Санкт-Петербургский государственный университет, Sankt-Peterburgskij gosudarstvennyj universitet) officialiter appellata,[2] est una principalium universitatum studiorum Russiae. Circa 30 milia scholarium nunc habet.

Historia[recensere | fontem recensere]

Annus fundationis huius Universitatis, ab eius administratione officiale recognitus, est 1724. Anno illo (decreto imperatoris Petri I Magni) Petropoli condita est Universitas Academica, quae nonnulla decennia exsistebat et nunc recognita est sicut antecessor Universitatis Petropolitanae hodiernae, anno 1819, transformationis Instituti Principalis Paedagogici gratia, formatae.

In hac universitate multi homines noti fuere studentes. Illorum sunt, e.g., Alexander Blok, Georgius Gamov, Nicolaus Gogol, Leo Landau, Vladimirus Lenin, Demetrius Medvedev, Demetrius Mendeleev, Vladimirus Putin, Ayn Rand, Nicolaus Roerich, Leo Theremin, Vladimirus Vernadskij, etc.

Partes[recensere | fontem recensere]

Universitas Publica Petropolitana nunc includit:

  • facultates 18: artium, artium liberalium et scientiarum, biologicam, educationis militaris, iuridicam, mathematicae adhibitae—processorum administrationis, mathematico-mechanica, medica, oeconomica, orientalis, philologica, physica, politologiae, psychologiae, relationium internationalium, sociologica);
  • instituta 6: chemiae, historiae, philosophiae, scientiarum de Tellure, scholam supremam administrationis, scholam supremam artis diurnariorum et communicationum massalium;
  • collegia: medicum, culturae physicae et artis athleticae, oeconomiae et technologiae;
  • gymnasium academicum;
  • cathedram culturae physicae et artis athleticae.

Praeterea, Universitas Petropolitana nonnullas alias subdivisiones (bibliothecam, hortum botanicum, observatorium etc.) habet.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "St. Petersburg University Universitas Petropolitana"[1]
  2. Olim "Universitas Caesarea Petropolitana" (vide epistulam) et, annis ab 1924 usque ad 1991, "Universitas Leninopolitana" (vide vocabularium).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Universitatem Publicam Petropolitanam spectant.