Ioannes Rachinskij

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Ioannes Rachinskij
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 25 Februarii 1861; Huliaipole Raion
Obitus: 1921;

Officium

Munus: musicographus, Interpres

Ioannes Ioannis filius Rachinskij (Russice Иван Иванович Рачинский), die 25 Februarii anno 1861 in Temirovka[1] nunc regionis Zaporizhiensis natus et circa annum 1921 mortuus, fuit musicographus, poeta et interpres Russicus et Ucrainicus.

Vita et opera[recensere | fontem recensere]

In Universitate Petropolitana, quam anno 1886 finivit, et in Schola Musica Petropolitana[ru] educatus, Petropoli quam plurimum vitam degebat. Symphoniam quadriciniaque nervorum tria aliaque opera composuit. Totum Lucretii carmen de rerum natura primus hexametris Russicis vertit. Post res novas Octobres in Sebastopolim migraverat, et annis belli civilis disparuit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Russice Темировка, Ucrainice Темирівка.

Fontes[recensere | fontem recensere]

  • Vita Ioannis Rachinskij (Ucrainice)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]