Postchristianitas

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Postchristianitas[1] est fides damnum monopolii Christiani in rebus publicis, praecipue in septentrionibus universis, ubi Christianitas olim floruerat, ad ultimum eius decessum pro nationalismo saeculari producere.[2] Haec notio comprehendit cosmotheorias, ideologias, motus religiosos, et societates humanas quae radices in lingua et assumptionibus Christianitatis non iam agunt, saltem aperte, quamquam olim in circumiectis Christianitatis ubique praesentis fuerunt, hoc est cunctorum Christianorum. Alii eruditi universam Christianitatis deminutionem disputaverunt, potiusque evolutionem Christianitatis proposuerunt quae eam sinit non solum superstitem esse, sed suam gratiam alacriter in societatibus recentissimis extendere.

Nonnulli greges nomine postchristiano pro descriptione sui utuntur. Dana McLean Greeley, primus Societatis Universalistarum Unitarianorum praeses, Universalismum Unitarianum appellavit postchristianum quia Christiani hunc motum religiosum non iam Christianum considerabant, cum homines ad alias religiones pertinentes eum Christianum usitate appellarent, saltem ad historiam spectantes.[3]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Oosthuizen 1968.
  2. Jenkins 2002.
  3. Daniel Harper, "What is a 'post-Christian'?"

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Altizer, Thomas J. J. 1966. The Gospel of Christian Atheism. Philadelphiae: Westminster.
  • Altizer, Thomas J. J., et William Hamilton. 1966. Radical Theology and the Death of God. Indianapoli: Bobbs-Merrill.
  • Blamires, Harry. 1999. The Post Christian Mind: Exposing Its Destructive Agenda. Vine. ISBN 1-56955-142-1.
  • Cahill, Edward A. 1974. Liberal Religion in the Post Christian Era.
  • Greeley, Dana MacLean. 1971. 25 Beacon Street, and Other Recollections. Bostoniae: Beacon Press. Praecipue pp. 1–12.
  • Jenkins, Phillip. 2002. The Christian Revolution. In The Next Christendom: The Coming of Global Christianity. Oxford University Press.
  • Jenkins, Phillip. 2005. God's Continent: Christianity, Islam and Europe's Religious Crisis. Oxoniae: Oxford University Press.
  • Murchland, Bernard, ed. 1967. The Meaning of the Death of God. Novi Eboraci: Random House.
  • Oosthuizen, G. C. 1968. Postchristianity in Africa. C. Hurst & Co. ISBN 0-903983-05-2.
  • Taylor, Charles. 2007. A Secular Age. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press.
  • Vahanian, Gabriel. 1961. The Death of God: The Culture of Our Post-Christian Era. Novi Eboraci: George Braziller.