Phonum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Phonum[1] sive pronuntiatio[2] sive p(h)thongus[3] est minima vocis ex ore missae particula instar unius fere litterae notae. Cum enim aliqua lingua loquimur, vocem profluentem variamus organis articulatoriis (sicut lingua, faucibus, lateribus) ita ut continuatio vocalis quasi articulis inter se differentibus distinguatur. Quae particulae articulatim sertae — id est: phona — per spectrogramma capi et perspici possunt. Vox quaeque ex ore editus singularis est; itaque spectrogramma quodque visibile vocis specimen est. Quibus speciminibus continentur etiam res in descriptione linguistica abstrahendae.

Phona locutioni percipiendae adsunt. Perceptio enim locutionis a signali phonetico incipit, quo audito indicia acustica aliaque informatio ex phonis excipiuntur. Quae informatio dein admovetur ad verba amplioraque, ex quibus oratio constat, membra cognoscenda.

In phonetica descriptiva (nec non in phonologia), phonum est res haud continua, a flumine vocali abstracta. Praeterea, abstractis locutoris sexu, valetudine, aetate aliisque rerum condicionibus, perventum est ad certam phonorum bene definitorum copiam, cuius elementa suis quodque notis distinguuntur. Usitatissima phonorum in litterarum notas redactorum copia est IPA sive API, cui impositum est, ut omnia omnium linguarum mundi phona enumeraret notisque describeret. Singulae quaeque linguae subcopiam universalis phonorum copiae adhibent. Omnia enim phona omnibus linguis non sunt.

In locutione transcribenda, phona inter uncos hamatos scribuntur, ut puta Latine ['kuɫmen] 'culmen'. In descriptione phonologica, phonematicus phoni status lineis obliquis indicatur: /kulmen/ 'culmen'. Phona, quae similitudine et distributione complementaria in unum copulantur, allophona appellantur. Phonema re vera (et methodologica) nihil est nisi allophonorum copia.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vocabulum Neolatinum e Romanicarum linguarum vocibus (sicut Hisp. et It. fono) refictum, quod etiam nomen periodici phonetici Umensis est: Phonum. Reports in phonetics, Umeå University.
  2. Priscianus, GL II 6-7 Keil.
  3. Priscianus, Institutiones grammaticae 1.50 (= II 37.14 Keil) "diphthongi autem dicuntur, quod binos pthongos, hoc est voces, comprehendunt"; cf. TLL X,2, fasc.XV (2004) 2428.