Roman numeral 10000 CC DD.svg

Ramadan

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Ramadan[1] (Arabice رمضان‎, Ramaḍān) est nonus mensis calendarii Islamici, a Musulmanis ieiunio observatus, ut primam revelationem Alcorani Mahometo factam celebrent. Unus habetur ex quinque religionis Islamicae columinibus. Mensis 29 aut 30 dies durat secundum conspectum lunae crescentis, sicut in pluribus hadithis praescribitur. Mense Ramadan Muslimi ab orto usque ad occidentem solem cibo, potione, tabaco, coituque abstinent.

Ramadan solus est mensis qui in Alcorano commemoratur:

Mensis Ramaḍān, in quo Qurʾān [caelo] demissus est ductui hominibus et claris indiciis ductús et discrimini [inter verum et falsum]. Itaque quisque inter vobis mensem testificatur, in eo ieiunet, et quisque est infirmus aut in itinere, tum numerum [aequum] dierum aliorum [ieiunet]. Deus enim vobis facilitatem et non aerumnam vult, sed ut numerum compleatis et Deum magnificetis qui vos duxit, et ut gratias agatis.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Romodan: Robertus Ketenensis; Rhomadan: Ludovicus Marraci. Aliter Ramazan, Ramadhan, etc.
  2. Alcoranus 2.185. Hi versi a Vicipaediano conversi sunt.