Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png
Latinitas inspicienda

Lacus Baical

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Lacus Baical

Baical,[1] seu Baikal [2] (Russice Байкал, tr. Bajkal; Buriatice Байгал, tr. Bajgal) est lacus in parte meridionali Siberiae Orientalis, in re publica Buriatia et regione Ircutensi Russiae situs.

Area huius lacus est 31,5 milia km2. Longitudo est 636 km. Latitudo mediocris est 48 km, latitudo maxima est 79,4 km. Baical est profundissimum aquarium continentale in orbe terrarum. Eius profunditas mediocris est 730 m, profunditas maxima (in parte media) est 1680 m. Volumen aquae in hoc lacu est circa 23 milia km3. Baical circa 1/5 aquae dulcis superficialis mundi habet.

336 flumina in Baicalem fluunt (maxima illorum sunt Selenga et Bargusinus), sed solum Angara fluvius ex hoc lacu effluit (et se in Ieniseam effundit).

Lacus Baical faunam et floram multimodas unicasque habet. In hoc lacu sunt circa 600 species plantarum et plus 1200 species animalium, quorum circa 80% solum ibi habitant.

Notae[recensere | fontem recensere]

Fons[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad lacum Baicalem spectant.