Teuta

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Simulacrum fictivum Teutae Tyranae in urbe erectum.

Teuta (Graece Τεύτα) (floruit 231–227 a.C.n.) fuit regina[1] Ardiaeorum in Illyria atque pirata, praeclara hostis Romae.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Teuta uxor Agronis, filius Pleurati et rex Illyriorum, fuit. Post victoriam contra Aetolos Agron a pleuritide affectus est et mortuus est: ex Scutaro, cum consilio amicorum regis mortui, regina regens facta fuit pro Pinne, filius Agronis quem e prima uxore Triteuta genuit. In societate patriarchale Ardiaeorum auctoritas regia Teutae limitata est et regina contricta est piraticam facere. Illyri piraticam faciebant quia regio pauper erat et ager sterilis erat sed quoque aliae nationes mari Nostri piraticam faciebant. Regina Teuta, quae administrabat piraticam subiectorum, copias classemque collegit atque eos bellum suscitavit contra litora, quae ea considerabat regio hostium. Exercitus classisque Illyrorum, duce Scerdilaida frater Agronis, praedorati sunt insulas Graecas prope Corcyram et expugnaverunt Phoenicem, ubi nonnulli mercatores Italici interfecti fuerunt. Duces Epiri et Acarnaniae, exterriti a vi Ardiea, foedus cum Teuta fecerunt. Teuta voluit amplificare praedatio litorum Graecorum, sed rebellio in Issam eam constrinxit movere exercitum. Romani interea legati fecerunt Gaius et Lucius Coruncanius. Legati missi sunt apud Teutam et eam monuerunt ut negotia Romae damnum non acceperint sed privati homines non potuerunt comprehensi esse. Legatus iunior Teutae minoratus est sed, regina iubente, ille interfectus est ab Ardiaei ante profectione: hoc fuit casus belli.

Bellum contra Romanos[recensere | fontem recensere]

Teuta classem maiorem collegit et eam misit  denuo ad Corcyram et ad litus Epiroticum sed vere anni 229 a.C.n. quoque Roma classem atque legiones collegerat. Ad Paxa proelium navale fuit inter Illyros Arcananosque et Corcyraeos, Achaeos Aetolosque: victo proelio Illyri Demetrium Pharium dux praesidii fecerunt. Sed Demetrius Pharius, appropinquata classe Romana ad Corcyram, Teutam timuit et eam prodidit: insulam Corcyram tradidit Romanis, praesidium Illyricum traditum est a Corcyraeis et, ad hoc adspirati, Corcyraei in Romanorum tutela protecti sunt. Igitur ex Corcyra classis romana, Gnaeo Fulvio Centumalo duce, profecta est ad Apolloniam, interea legiones cum 20.000 legionariis et 2000 equitibus, Lucio Postumio Albino duce, ex Brundisio traiectae sunt. Ardiaei obsidebant Epidamnum sed, de adventu Romanorum accepti, fugerunt. Romani ad Scutarum, caput regni, processerunt et ceperunt Epidamnus, regiones Ardieorum, regiones Partinorum, Atintaniam et insulam Issam. Teuta cum paucis fidelibus militibus ad Risinium, oppidum Sini Rhizonici quod distabat a mare et communitum erat, fugit. Verno tempore 227 a.C.n. Teuta legatos ad Romam misit et pacem petivit: regina Ardieorum constricta est tributum pendere, e Illyria inferiore cessere et intervenire cum arma non potuit ultra litus meridionale insulae Issae. De ultima parte vitae Teutae paucum scimus sed illa dicitur se iecisse ex monte Orjen in hodierno Monte Nigro.

Fortuna[recensere | fontem recensere]

Anno 1930 manui pedilusoriae Albaniae KS Urani nomen Klubi Futbollit Teuta (Latine "manus pedilusoria Teutae") impositum est ad honorem reginae Illyricae.

Fontes antiqui[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Teuta Illyriorum regina": Plinius, Naturalis historia 34.24
  2. 2.0 2.1 Cf. Earnest Cary, Dio's Roman History vol. 2 (1914) pp. 32-39 (Graece, Anglice)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Skënder Anamali, "Mbi luftrat e ilirëve kundër romakëve dhe karakteri mbrojtës i tyre = Des guerres illyriennes contre les Romains et leur caractère défensif" in Revista politiko-ushtarake vol. 2 (1967) pp. 71-80
  • Ernst Badian, "Notes on Roman policy in Illyria" in E. Badian, Studies in Greek and Roman history (Oxonii, 1964) pp. 1-33
  • H. Ceka, N. Ceka, "Le développement de l'Etat chez les Illyriens" in Les Illyriens et la genèse des Albanais (Tyranae, 1971), pp. 139-146, praecipue 144
  • H. Dell, "The origin and nature of Illyrian piracy" in Historia vol. 16 (1967) pp. 344-358
  • Max Fluss, "Illyrioi"; "Issa (3)" in Paulys Real-Enzyklopädie der classischen Altertumswissenschaft edd. G. Wissowa et alii (Stuttgart, 1893-1972 ~ ~) Supplementband 5 (1931-1935) coll. 311-346
  • K.-E. Petzold, "Rom und Illyrien" in Historia vol. 20 (1971) pp. 199-223
  • "Teuta" in William Smith, ed., Dictionary of Greek and Roman Biography and Mythology (Londinii: Taylor & Walton, 1844-1849 ~)
  • Franklin W. Walbank, "Southern Illyria in the third and second centuries B. C." in Iliria vol. 4 (1976) pp. 265-272

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Teutam spectant.
Wikidata-logo.svg Lexici biographici:  Treccani • Encyclopædia Britannica