Pinnes Illyricus

E Vicipaedia

Pinnes Illyricus (Graece Πίννης) (circa 230-217 a.C.n.) filius regis Illyriae Agronis et primae uxoris eius Triteutae fuit. Mortuo Agrone Pinnes Illyricus rex factus est de iure sed secunda uxor regis, Teuta, regina de facto erat.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Simulacrum fictivum reginae Teutae Pinnisque in urbe Tyranae erectum.

230 a.C.n. Pinnes puer erat et regina Teuta pro eo de facto regnavit. Illo tempore regio Ardiaeorum pauper erat, igitur Illyri piraticam faciebant. Regina regente Teuta, anno 229 a.C.n. primum bellum Illyricum inter Romanos et Ardiaeos dirupit quia Teuta legatos Romanos necaverat. Anno 227 a.C.n. Romani, Gnaeo Fulvio Centumalo et Lucio Postumio Albino duce, bellum vicerunt et Teuta superata est. In pacis condicionibus abdicatio Teutae inclusa est et Pinnes rex factus est. Sed ex improviso Demetrius Pharius, dux Illyricus Phariae, rex regni Ardiaeorum se denuntiavit et Triteutam mater Pinnis uxorem duxit. Demetrius pacis conditiones ignoravit et foedus cum Macedonibus, hostes Romae, fecit. Anno 219 a.C.n. Romani exercitum et classem, duce Lucio Aemilio Paullo, in Illyria miserunt atque secundum bellum Illyricum ortum est. Septem diebus Dyrrachium expugnatum est, insula Pharia capta est et deleta est atque Demetrius in Macedonia fugit, ubi Philippus V regnabat. Postremo Pinnes Illyricus rerum potitus est sed anno 217 a.C.n. mortuus est, quindecim annos natus.

Fontes antiqui[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Wilkes, J. J. The Illyrians, Wiley-Blackwell, 1992.
  • Berranger, Danièle; Cabanes, Pierre; Berranger-Auserve, Danièle; Épire, Illyrie, Macédoine: Mélanges offerts au Professeur Pierre Cabanes. Presses Universitaire Blaise Pascal, 2007.

Nexus interni[recensere | fontem recensere]