Dyrrhachium
Civitas: Albania
Locus: 41°19′27″N 19°27′21″E
Nomen officiale: Durrësi
Situs interretialis
Fines
Forma
Vita

Dyrrhachium[1] (-ii, n.) (alia nomina: Durracium[2], Dyrachium,[3] Dyrrachium[2], Epidamnus[1][2]) (Albanice: Durrës, Graece Dyrráchio, -on, Serbice Драч et Italiane Durazzo) est urbs Albaniae, circiter 114'000 incolarum, caput Praefecturae Dyrracenae. Urbani Dyrraceni[4] appellantur.
Geographia[recensere | fontem recensere]
Dyrrhachium mari Hadriatico adiacens est magnus portus plenus navium. Caelum mediterraneum habet.
Historia[recensere | fontem recensere]
Narratur Dyrrhachium a Graecis ex Corcyra et Corintho anno 627 a.C.n. conditum regis eorum Epidamni eponymum fuisse.
Romani urbem ceperunt anno 229 aut 228 a.C.n. et ei nomen Dyrrhachium, quod nomen paeninsula ubi Epidamnos aedificata erat, dederunt[5]. Aetate romana haec urbs erat principium Viae Egnatiae[6], quae Byzantium ducebat. Adhuc manent amphitheatrum ac moenia Romana. Circa Dyrrachium contenderunt anno 48 exercitus Caesaris et Pompei Magni. Legiones Pompei hoc proelio vicerunt, sed Caesar sese in Thessaliam recipere potuit.
Ab anno 1914 usque ad annum 1920 Dyrrhachium fuit breve caput Albaniae.
Ecclesia Catholica Romana[recensere | fontem recensere]
Dyrrhachium, cum Tyrana, est sedes episcopalis metropolitana Ecclesiae Catholicae Romanae. Nomen sedis Archidioecesis Tiranensis-Dyrracena[4]est.
Cives illustres[recensere | fontem recensere]
- Anastasius I, Imperator Romanus Orientalis (430–518)
- Ioannes Coucouzeles, cantator Bulgaricus (XIV s.)
- Arturus Tabaku, latinista et albanologus
- Karl Topia, Princeps Albaniae
- Pietro Bianco (Pjetër Bardhi), pirata
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ 1.0 1.1 J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
- ↑ 2.0 2.1 2.2 Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~
- ↑ A. Chiusole, Il mondo antico, moderno, e novissimo, ovvero Breve trattato (Venetiarum: G. B. Recurti, 1749)
- ↑ 4.0 4.1 "Archidioecesis Tiranensis-Dyrracena" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
- ↑ Pausanias VI.10.8.
- ↑ Strabo, Geographica VII.7.4.
Fontes[recensere | fontem recensere]
- Thucydides libro primo de Bello Peloponnesiaco 24-27
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
![]() |
Situs geographici et historici: Locus: 41°19′27″N 19°27′21″E • OpenStreetMap • GeoNames • Digital Atlas of the Roman Empire • Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия |
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Dyrrhachium spectant. |
![]() |
Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes! |