Agron (rex Illyriae)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Regnum regis Agronis.

Agron (Graece Ἄγρων) (…-231 a.C.n.) rex Illyriorum fuit. Agron filius regis Illyrici Pleurati II fuit. Historicus Graecus Polybius de rege scripsit ut fortior rex Illyriae quam alios reges antecedentes.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Pater Agronis, Pleuratus, rex Ardiaeorum, qui in hodierna Albania septentrionale vivebant, fuit. Rege Agrone Ardiaei Dyrrachium, Corcyram et insulam Phariam ceperunt et regnum maxime floruit. Exercitus et classis Illyriae magna et praeclara inter Balcanos erant. Adriaticum mare a navibus Illyricis, lembi, occupabatur. Agron ducem insulae Phariae Demetrium, postea Pharium appellatum, fecit. Anno 234 a.C.n. successio regalis Epiri finem habuit et res publica socialis facta est et Arcanania meridionalis libertatem recuperavit. Aetoli statim Arcananiam invaserunt atque regionem Sini Ambracii et urbem Ambraciam, olim caput regni illius Pyrrhi, occupaverunt. Urbs Medion obsidione clausa est sed anno 231 a.C.n. Agron et classis lemborum Ardiaeorum Aetolos qui urbem obsidebant superaverunt. Clades Aetolorum et res gestae Agronis clarae in Graecia erant. Post victoriam contra Aetolos Agron celebravit et multo bibit sed a pleuritide affectus est et mortuus est eodem anno. Filius Agronis Pinnes rex de iure factus est sed, de facto, vera regina uxor mortui regis, Teuta, erat. Agron duae uxores habuit: prima uxor Triteuta fuit, secunda uxor Teuta fuit.​

Fontes antiqui[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Astin, A. E. ; The Cambridge Ancient History: Rome and the Mediterranean to 133 B.C., Volume 8. Cambridge University Press, 1998.​
  • Berranger, Danièle; Cabanes, Pierre; Berranger-Auserve, Danièle; Épire, Illyrie, Macédoine: Mélanges offerts au Professeur Pierre Cabanes. Presses Universitaire Blaise Pascal, 2007.​
  • Hammond, Nicholas Geoffrey Lemprière; Epirus: The Geography, the Ancient Remains, the History and Topography of Epirus and Adjacent Areas. Clarendon Press, 1967. ​
  • Hammond, Nicholas Geoffrey Lemprière; Walbank, F. W. A History of Macedonia: Volume III: 336-167 B.C. Oxford University Press, USA, 1988. ​
  • Wilkes, John, Dalmatia. Routledge & K. Paul, 1969. ​
  • Wilkes, John, The Illyrians. Wiley-Blackwell, 1995. ​

Nexus interni