Roman numeral 10000 CC DD.svg
Coordinata: 54°S 70°W / 54°S 70°W / -54; -70

Terra Ignium

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Schlaegel und eisen yellow.svg -2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Tabula geographica Terrae Ignium
Ushuaia, urbs in Terra Ignium sita.

Terra Ignium[1] (adiectivum fuegianus,[2] Hispanice Tierra del fuego) est archipelagus ante maxime australem continentis Americae Australis apicem, plerumque trans Fretum Magellanicum iacens et Drakeanum comprehendens. Quae corona insularum consistit in Grande Insula Terrae Ignium (maxima insula, saepe etiam Terra Ignium ipsa vocata), cuius area superficialis 48 100 chiliometra quadrata est, atque in grege multarum variarum magnitudinum insularum, inter quas insigniter Hornanum Caput promontorium et Insulae Diego Ramírez numerantur. Omnis regionis terra inter Tsiliam et Argentinam dividitur, quarum Argentina orientale principalis insulae dimidium, ac Tsilia dimidium occidentale et insulas ad australem Canalis Beagle versus et insulas maxime australes temperat. Maxime australis archipelagi pars paene ad septentriones latitudinis 56°S patet.

Prima colonia humana in Terra Ignium nota abhinc annorum 10 000 fere constituta est.[3] Navigatores Europaei has insulas primum per expeditionem Ferdinandi Magellani anno 1520 exploraverunt. Terra Ignium et nomina similia ex ignibus festis ab indigenis factis appellabantur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Anno 1520, Ferdinandus Magellanus primus eas insulas detexit cum orbem terrarum circumnavigare conaretur. Ei nomen Terra Ignium dedit cum ignes incolarum videre crederet. Putabat eos naves eius igne perdere velle. Hodie putatur hos ignes res naturales fuisse.

Iacobus Le Maire (ca. 1585–1616), nauta Nederlandicus, primum promontorium Hornarum circumnavigavit, sic Terram Ignium continentem non esse demonstrans.

Anno 1881, Terra Ignium ab Argentina Tsiliaque in duas partes divisa est. Pars occidentalis maximae insulae et omnes insulae australes et occidentales Tsiliae provinciae Regioni Magellani (Hispanice Región de Magallanes y de la Antártica Chilena) est. Regio orientalis maximae insulae Argentinae est (pars provinciae Tierra del Fuego).

Oecologia[recensere | fontem recensere]

Flora[recensere | fontem recensere]

Solum 30 centesimae insularum silvas sustinent, quae in classem silvarum subpolarium Magellanicarum discribuntur. Septentrio et orientalis regionis pars ex steppis et semidesertis frigidis constat.

Sex arborum species in Terra Ignium inveniuntur, quae sunt Drimys winteri, Maytenus magellanica, Pilgerodendron uviferum (maxime australis orbis terrarum conifer), et tres species generis Nothofagi: Nothofagus antarctica, Nothofagus pumilio, et sempervirens Nothofagus betuloides. Aliquot plantae fructiferae in spatiis apertis inter has silvas crescunt, sicut Fragaria chiloensis var. chiloensis forma chiloensis) et Berberis buxifolia, cuius fructus ab Indis Americanis et colonis Europaeis diu colliguntur.[4] Quae sunt solae orbis terrarum silvae in climate cui sunt aestates tales frigidi. Arbores paene ad maxime australem Americae Australis apicem extenduntur, ubi venti sunt tam fortes ut arbores in spatiis ad ventos expositis formas tortas exhibeant, ut homines eas arbores vexillares appellant. Vegetatio arborea usque ad australem regionis apicem extenditur, ad Insulam Hornos, quamquam Insulae Wollastonenses a tundra subantarctica plerumque teguntur, praeter in spatiis a vento protectis, ubi arbores melius supervivere possunt.

Fauna[recensere | fontem recensere]

Otariinae in Insula Luporum ad Canalem Beagle prope Ushuaia.

Inter animalia notissima in archipelago numerantur aves Enicognathus ferrugineus (Psittacidae), Laridae, Alcedinidae, Cathartidae, Aptenodytes patagonicus (Spheniscidae), Strigiformes, et Sephanoides sephaniodes (Trochilidae),[5] ac mammalia Lama guanicoe (Camelidae)[6] et vulpes (Canidae).

Maria circa archipelagum pervarias cetaceorum species sustinent.[7] Eubalaenae australes (Balaenidae) in Terra Ignium magis atque magis annis 2000s videntur.[8][9] Similiter quinque Balaenopteridae: Megaptera novaeangliae,[10][11] Balaenoptera musculus,[12] Balaenoptera physalus, Balaenoptera borealis,[13] et Balaenoptera bonaerensis.[14][15] Peregrinatores in canale Beagle rara cetacea endemica saepissime visunt, inter quae certae delphinidae[16] et Caperea marginata (Cetotheriidae), species quae haud bene investigata est.

Inter pinnipedia quae regiones Terrae Ignium habitant sunt Otaria flavescens (Otariidae),[17][18] Arctophoca australis (Otariidae),[19][20] Hydrurga leptonyx (Phocidae, carnivorum quod alia pinnipedia venatur),[21] et Mirounga leonine (Phocidae).[22][23]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. Etymologisches Wörterbuch der Botanischen Pflanzennamen
  3. Morello, Flavia; Borrero, Luis; Massone, Mauricio; Stern, Charles; García-Herbst, Arleen; McCulloch, Robert; Arroyo-Kalin, Manuel; Calás, Elisa et al (1 Martii 2012). "Hunter-gatherers, biogeographic barriers and the development of human settlement in Tierra del Fuego". Antiquity 86 (331): 71–87 
  4. Martínez Crovetto 1968.
  5. Sephanoides sephaniodes.. 1 Octobris 2016 .
  6. Lama guanicoe.. 3 Februarii 2016 .
  7. Schiavini, Adrian. "Argentina: Progress Report on Cetacean Research, June 2000 to June 2001" .
  8. "Hoy en Rio Grande, Tierra del Fuego (ballena)". 18 Aprilis 2009 .
  9. Goodall, R. Natalie P.; Benegas, G. L.; Dellabianca, N.; Riccialdelli, L.; Pimper, E. L. (17 Ianuarii 2014). "The Presence of Southern Right Whales off Eastern Tierra del Fuego, 1987–2011" .
  10. "Whale Watching in the Southern Cone – Argentina" .
  11. "Whale Watching in the Southern Cone – Gallery" .
  12. "Blue Whale (Balaenoptera musculus) on Tierra del Fuego Check List" .
  13. "Minke Whale (Sei Whale?)". 9 Decembris 2011 .
  14. "Minke Whale (Balaenoptera acutorostrata) on Tierra del Fuego Check List" .
  15. "Record of a dwarf minke whale (Balaenoptera acutorostrata) in northern Brazil" .
  16. "Scotia Sea: Part 5. The Great Marine Mammals" 
  17. "Sailing to the Sea Lions and Les Eclaireurs Lighthouse in Catamarans" .
  18. "Southern Sea Lions: Tierra del Fuego, Argentina". 25 Septembris 2011 .
  19. "Mark Horrell: Tierra del Fuego". 28 Februarii 2003 .
  20. "Ballenas en el Canal de Beagle" .
  21. "Ushuaia Photo: leopard seal" .
  22. "Expedition Uncovers Wildlife Wonders at Tierra del Fuego". 25 Februarii 2011 
  23. "Cruceros Australis – Fjords of Tierra del Fuego, Patagonia & Cape Horn, Punta Arenas – Ushuaia – Punta Arenas" 

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Bollen, Patrick. 2000. "Tierra del Fuego." B/W Photobook. Tielt in Belgio: Lannoo Publishers. ISBN 90-209-4040-6.
  • Bridges, Lucas. (1948) 1987. Uttermost Part of the Earth. Liber iterum impressa, praefatione a Gavin Young scripta. Century Hutchinson. ISBN 0-7126-1493-1.
  • De Agostini, Alberto M. 1956. Treinta años en Tierra del Fuego 1. Bonaeropoli: Ediciones Peuser.
  • Keynes, Richard. 2002. Fossils, Finches and Fuegians: Charles Darwin's Adventures and Discoveries on the Beagle, 1832–1836. Novi Eboraci et Londinii: HarperCollins Publishers.
  • King, Phillip Parker. 1839. Narrative of the surveying voyages of His Majesty's Ships Adventure and Beagle between the years 1826 and 1836, describing their examination of the southern shores of South America, and the Beagle's circumnavigation of the globe. Proceedings of the first expedition, 1826-30, under the command of Captain P. Parker King, ed. Robert FitzRoy. Londinii: Henry Colburn. Textus interretialis.
  • Martínez Crovetto, Raúl. 1968. "Estudios Etnobotánicos. Nombres de plantas y su utilidad según los indios Onas de Tierra del Fuego." Revista de la Facultad de Agronomía y Veterinaria de la Universidad del Nordeste.
  • Pisano Valdés, Edmundo. 1977. "Fitogeografía de Fuego-Patagonia chilena. I.-Comunidades vegetales entre las latitudes 52 y 56º S." In Anales del Instituto de la Patagonia, vol. VIII. Punta Arenas.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Terram Ingnium spectant.
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 54°0′0″S 70°0′0″W • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica