Roman numeral 10000 CC DD.svg
Coordinata: 58°34′49″S 62°54′34″W / 58.58028°S 62.90944°W / -58.58028; -62.90944

Fretum Drakeanum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Tabula Freti Drakeani finitima locorum locos A, B, C, D, E, F, secundum Foedus Pacis et Amicitia anni 1984 inter Tsiliam et Argentinam (Anglice signata).
Obliqua altitudinis descriptio, cum salinitate et temperatura aquae superficialis (Anglice signata).

Fretum Drakeanum[1] est corpus aquae inter australem Americae Australis apicem prope Hornanum Caput, Tsiliam, et Insulas Aemodas Australes Antarcticae. australem et occidentalem Oceani Atlantici partem (Mare Scotianum) cum meridianam et orientalem Oceani Pacifici partem conectit, et in Oceanum Australem extenditur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Fretum suum nomen ex Francisco Dracone Equite, pirata saeculi sexti decimi, deducit; cuius sola navis praedatoria reliqua, Freto Magellanico transito, procul ad australem Septembri 1578 vento adacta est. Hic casus apertam inter oceanos Atlanticum et Pacificum coniunctionem subiecit.

Anno autem 1525, nautae Francisci de Hoces navigatoris Hispanici, ad australem ab aditu Freti Magellanici vento adacti, crediderant eos finem terrae vidisse et hic casus ut videtur hoc transitum subiecerat.[2] Qua pro causa, nonnulli historici Hispanici, Americani Latini, aliique fontes fretum Hispanice Mar de Hoces appellant.

Primus transitus Europaeus per fretum notus fuit navigatio anno 1616 Eendracht, navis Nederlandicae, praefecto Gulielmo Schouten navigatore Nederlandico duce, qui eodem tempore Hornanum Caput nominavit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Drake Passage Fretum Drakeānum 2n" (Latinorum Novorum Vocabulorum Index: Geographical Vocabulary | compiled by Leo Latinus,).
  2. Javier Oyarzun, Expediciones españolas al Estrecho de Magallanes y Tierra de Fuego (Matriti: Ediciones Cultura Hispánica, 1976), ISBN 84-7232-130-4.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Fretum Drakeanum spectant.