Herostratus

E Vicipaedia

Herostratus (Ἡρόστρατος vel Ἡροστράτης) fuit pastor Ionicus. Anno 356 a.C.n. die 21 Iulii, Templum Dianae Ephesium incendit, scilicet ut memoria sui in aeternitatem proviveret. Secundum Plutarchum hoc scelus eadem nocte commisit in qua Alexander Magnus natus est.

Eo se templum combussisse professo magistratus Ephesiorum urbis damnationem memoriae eius constituit suadente, ut fabula narratur, Artaxerxe III.

Hodie quoque eiusmodi scelera in memoriam eius saepe nomine Herostratismi nuncupantur.

Posteritas[recensere | fontem recensere]

Etiamsi damnatione memoriae punitus est rerum gestarum scriptor Theopompus Chius facinora Herostrati commemoravit. Saeculis post etiam Cicero, Plutarchus, Strabo et Valerius Maximus eius mentionem fecerunt.