Selçuk

E Vicipaedia
Wikidata Selçuk
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Turcia
Locus: 37°56′49″N 27°22′25″E
Numerus incolarum: 36 360
Zona horaria: UTC+3
Situs interretialis
Nomen officiale: Selçuk

Gestio

Procuratio superior: Smyrna (provincia)

Geographia

Superficies: 317 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Menderes, Torbalı, Tire, Kuşadası, Söke, Germencik

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Siegburgum, Lienz, Dium, Fatima, Hennef, Prizren

Tabula aut despectus

Selçuk: situs

Selçuk est urbs et circulus Turciae occidentalis in provincia Smyrna sita, 75 km ab urbe homonyma in meridiem versa. Pristinum loci nomen fuit Ayasoluk, quod a Hagios Theologos (cognomen Ioannis apostoli) deductum est. Anno 1914 Neoturcis regentibus urbi nomen Selçuk datum est.

In Selçuk est museum archaeologicum, in quo reperta Ephesi urbis prope sitae exponuntur. Nonnullis in domibus reliquiae antiquae inveniuntur, quod urbs partim ex materia Ephesi recuperata aedificata est.

In urbis margine paucae Templi Dianae Ephesii reliquiae sunt, quod olim unum e Septem miraculis mundi habebatur. In boreo-orientali Panayır Dağı collis declivitate coemeterium Septem Dormientium situm est; fere septem chiliometris ab urbe distans in colle Bülbül Dağı est domus, qua Maria, mater Iesu, mortua esse traditur.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Selçuk spectant.
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 37°56′49″N 27°22′25″E • OpenStreetMap • 8632426 GeoNames • Thesaurus Getty
Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!