Regio Sverdloviensis

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Wikidata Regio Sverdloviensis
Res apud Vicidata repertae:
Regio Sverdloviensis: insigne
Regio Sverdloviensis: insigne
Regio Sverdloviensis: vexillum
Regio Sverdloviensis: vexillum
regio
Civitas: Russia
Locus: 58°42′0″N 61°20′0″E
Situs interretialis

Forma

Area: 194 307 chiliometrum quadratum
Caput: Catharinoburgum

Gestio

Praefectus: Evgeny Kuyvashev

Vita

Incolae: 4 239 311
Zona horaria: Tempus Catharinopolitanum, Asia/Yekaterinburg

Sigla

Siglum autoraedarum: 66, 96, 196

Tabula aut despectus

Regio Sverdloviensis: situs
Regio Sverdloviensis: situs

Regio Sverdloviensis[1] vel Sverdlovskiensis[1] (Russice Свердловская область, tr. Sverdlovskaja oblast' ) est subiectum Foederationis Russicae, die 17 Ianuarii 1934 formatum (regione Uralensi Russicae SFSR Unionis Sovieticae dissoluta) et ab anno 2000 ad districtum foederalem Uralicum pertinens. Metropolis eius est Catharinopolis, quae ab anno 1924 usque ad annum 1991 Sverdlovsk in honorem Iacobi Sverdlov vocabatur, unde et nomen regionis. Tagil Inferior, Verchoturia, Turinium, Sisertus, Serov, Asbestus aliae regionis urbes sunt. Irbitus, Isetus, Niza, Sisertus, Tagil, Tauda, Tschussowa, Tura, Ufa flumina regionis sunt.

Haec regio, in partibus media et septentrionali montium Uralicorum atque in margine occidentali planitiei Siberiae Occidentalis sita, cum territorio Permico in occidente, re publica Komi et districtu autonomo Chanty-Mansiensi – Iugra in septentrione, regione Tumenensi in oriente, regionibus Kurganensi et Celiabinscensi ac re publica Baschkiria in meridie contermina, aream 194 307 km² et plus quam 4 316 milia incolarum (anno 2019) habet.

Nota[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad regionem Sverdloviensem spectant.
Situs geographici et historici: Locus: 58°42′0″N 61°20′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия