Baschkiria


Civitas: Russia
Locus: 54°28′0″N 56°16′0″E
Nomen officiale: Башҡортостан Республикаһы, Республика Башкортостан
Situs interretialis
Fines
Territoria finitima: Udmurtia, Tatarstania, Territorium Permicum, Regio Sverdloviensis, Regio Celiabinscensis, Regio Oropolitana
Gestio
Consilium: State Assembly of Bashkortostan
Vita
Sermo publicus: Russica, lingua Baschkirica
Zona horaria: Tempus Catharinopolitanum, UTC+05:00, Asia/Yekaterinburg
Moneta: Rubelus Russicus
Commemoratio
Sigla
Baschkiria[1] (Russice in translitteratione Baškirija) nunc est subiectum Foederationis Russicae, anno 1919 creatum, quod ab anno 1992 pleniter Res Publica Baschkortostan (Russice Башкортостан, Baschkirice Башҡортостан) nominatur. Anno 2000 inclusa est in Districtum Foederalem Subvolgensem Foederationis Russicae.

Situs et area
[recensere | fontem recensere]Res Publica Baschkiria, cum territorio Permico, regionibus Sverdloviensi, Celiabinscensi, Orenburgensi atque rebus publicis Tatarstania et Udmurtia Foederationis Russicae contermina, aream 142 947 chm2 et circa 4072 milia incolarum (anno 2015) habet.
Gentes et linguae
[recensere | fontem recensere]Gentes plurimae sunt Russi (36,1 % anno 2010), Baschkiri (29,5 % anno 2010) et Tatari (25,4 % anno 2010). Linguae publicae sunt Russica et Baschkirica.
Urbes
[recensere | fontem recensere]Urbs Baschkiriae capitalis ab anno 1922 est Ufa; urbs secunda a maxima Sterlitamachia annis ab 1919 ad 1922 caput erat.
Res geographicae
[recensere | fontem recensere]Cama cum accolis Albo et Nigro et Rhymnus cum confluviis Sacmara Kyzylibusque Superiore et Inferiore flumina Baschkiriae maxima sunt. Miassus et Uius (ambo e systemate Irtis) in re publica oriuntur.
Montes Urales Australes cum Iamantau et Iremel cacuminibus altioribus partem orientalem rei publicae operiunt.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Eduardus Eversmann, Fauna lepidopterologica volga-uralensis ; Gregorius Dankovszky(hu), Dankovszky, Hungarae constitutionis origines, gentis incunabula et diversae sedes, p. 116; vel
- –'Baškiria (Gézae Kuun Relationum Hungarorum cum Oriente gentibusque orientalis historia, vol. I, Claudiopoli 1842, p. 78),
- – Baskiria (Ioannes Christianus Engel(de), Commentatio de expeditionibus Traiani ad Danubium, p. 289),
- – Basciria (Gregorius Dankovszky, Hungarae Gentis Avitum Cognomen, Posonii, anno 1825 (pag. 42 apud Google Books).
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Situs geographici et historici: Locus: 54°28′0″N 56°16′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия |
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Baschkiriam spectant. |
