Quantum redactiones paginae "Adolphus Bastian" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
No edit summary
Linea 21: Linea 21:


Sexta expeditio annis 1889-1991 facta est in [[Turcestania]] Russica aliaque Asia. Quo itinere in Buddhismi et [[Iainismus|Iainismi]] studiis versatus est.
Sexta expeditio annis 1889-1991 facta est in [[Turcestania]] Russica aliaque Asia. Quo itinere in Buddhismi et [[Iainismus|Iainismi]] studiis versatus est.

Secuti sunt quinque anni, quibus Berolini stationalis commoratus est. Factus est professor et ''Geheimer Regierungsrat'' (fere 'administrationis consiliarius intimus'). Anno 1896 multis cum honoribus septuagenarius factus ad septimam adgressus est expeditionem, quam ad [[Iava]]m et [[Balia]]m direxit. Gravi morbo afflictus coactus est ex Iava domum redire. Berolini tamen cito ex morbo refectus est.
Anno [[1901]] octavum profectus est, hoc tempore in [[Taprobane|Ceylon]], ubi Buddhismi studia iteravit. Anno [[1903]] reversus paene eodem tenore nonam iniit expeditionem primumque [[Iamaica]]m, [[Granata (Caribbaea)|Granatam]], [[Trinitas|Trinitatem]], [[Venetiola]]m visitavit. Ex Venetiola tamen aeger in Trinitatem revertit, cuius in capite, [[Portus Hispaniae|Portu Hispaniae]], die [[3 Februarii]] [[1905]] diem et iter supremum obiit.


== Vide etiam ==
== Vide etiam ==

Emendatio ex 10:13, 27 Maii 2009

Adolfus Bastian (1826–1905) fuit iuridicus, biologus et medicinae doctor Germanicus, homo multarum rerum doctrinis eruditus, qui expeditionibus scientificis aliisque operibus praesertim ethnologiae magnopere profuit. Strenuitate sua effecit, ut Museum Ethnologicum Berolini anno 1886 institueretur. Permulta conscripsit opera de ethnologia et psychologia comparativa disserentia, quae, etsi elocutionis claritate vix excellerent, suis temporibus plurimum valuerunt. Docuit omnes homines indole consociatos esse.

Vita

Adolfus Bastian Bremae natus est die 26 Iunii 1826. Proles mercatoriae familiae Bastian bona negotiandi disponendique indole praeditus in familiaritatem venit complurium hominum et facultates sibi paravit ad scientificas circum orbem terrarum expeditiones faciendas. Iuvenis accurate et exquisite eruditus est. Studia apud non minus quam quinque universitates navavit: Heidelbergae enim iuris prudentiae studuit, rebus autem biologicis primum Berolini, deinde Ienae, denique Herbipoli; postremo gradum medicinae doctoris anno 1850 assecutus est Pragae apud Universitatem Carolinam.

His finitis studiis anno proximo munere medici suscepto navem conscendit in Australiam versus profecturam. Hoc facto seriem iniit expeditionum, quibus quinque fere et viginti annis paene omnes orbis terrarum partes habitabiles visitavit eo semper consilio, ut morum vitarumque notitiam augeret diversarum longinquarumque gentium.

Prima expeditio ab 1851 ad 1859 duravit. Quo itinere primum Australiam Pacificumque visitavit, exinde Peruvia, Mexico, Caribicis insulis perlustratis ad Sinam, Malaesiam, Indiam advectus per Africam occidentalem domum renavigavit. Quid hoc itine expertus sit una tantum scriptura (Ein Besuch in San Salvador: Ein Beitrag zur Mythologie und Psychologie) exposuit, minus quidem minutias itineris quam res ad psychologiam comparativam pertinentes. Proximo anno Der Mensch in der Geschichte: Zur Begründung einer Psychologischen Weltanschauung ('Genus humanum historice expositum: Institutio cosmotheoriae psychologicae', Lipsiae 1860) e prelo exiit, opus magnum ex tribus voluminibus compositum, propriis permultarum gentium observationibus plenum.

Secunda expeditio anno 1861 coepta annos duravit quattuor. Quo itinere vectus est in Malaesiam, Philippinas, Iaponiam. Domum per Sinam septentrionalem, Asiam centralem, Caucasum rediit, onustus notitiarum copia utilium ad conficiendum opus quod Die Völker des Östlichen Asiens inscriptum sex voluminibus edidit. (Ultima lima data est anno 1868.) Hoc opere cum alia tum accurate Buddhismum tractavit.

Secuti sunt octo sine itineribus anni (1865–1873), quibus Bastian id egit, ut studia ethnologica in Germania institueret, nam commodum post reditum director adiunctus est Regiis Museis Berolini. Quibus in aedibus rerum ethnologicarum corpus invenit ad duas porticus confertum officinamque haud satis idoneam. Strenuitate et sollertia Bastiani factum est, ut corpus ethnologicum multis rebus auctum renovaretur. Bastian proprie fuit patrator musei ethnologici (Museum für Völkerkunde) anno 1886 instituti.

Anno 1868 Bastian cum Roberto Hartmann ethnologicorum commentariorum (Zeitschrift für Ethnologie) edendorum initium fecit. Nec satis, nam Bastian etiam Carolo Ritter, conditori societatis geographici, Rudolpho Virchow, pathologo et anthropologo, aliisque doctis se contribuit, ut societatem anthropologicam institueret. Itaque Berolinensis societas anthropologica, ethnologica et protohistorica (Berliner Gesellschaft für Anthropologie, Ethnologie und Urgeschichte) die 17 Novembris 1869 publice instituta est a Rudolpho Virchow, qui primus praesidens societatis factus est, et ab Adolfo Bastian, qui vicepraesidens creatus est.

Praeterea, quamquam continuo litteris et studiis ethnologicis psychologicisque incumbebat, etiam geographicae societati (Gesellschaft für Erdkunde zu Berlin) vacavit, cui praesedit annis 1871-1873. Quo officio etiam contulit ad instituendam societatem Africae Aequatoriae investigandae (Deutsche Gesellschaft zur Erforschung Äquatorial-Afrikas). Tertia expeditione anno 1873 coepta Aegyptum, Sudaniam, Aethiopiam, Arabicam paeninsulam, Seisellenses, Mauritiam, Australem Africam visitavit. Ex Australi Africa deinde iter fecit laboriosissimum periculisque plenum, ut regiones tunc invisitatas in ima Africa Media Occidentalique, praesertim regnum Loango, exploraret. Rediens etiam Portugalliam et Hispaniam, praeterea insuper Turciam, Russiam, Norvegiam ac Sueciam lustravit.

Quartam expeditionem (18751876) suscepit ad Caribicas insulas (sive Indias Occidentales) atque Australem Mediamque Americam directam. Quo itinere Incarum, Maiarum, Aztecorum antiquas visitavit civilizationes ac res ethnologicas collegit ad librum suum futurum utiles, quem anno 1878 edidit Die Kultur Länder der alten Amerika ('De Americae veteris terrarum cultura') inscriptum.

Quintam ingressus expeditionem (1878-1880), Asia meridionali a Persia per Indiam et Assam ad Indonesiam lustrata, cursum in Malaesiam, Australiam, Novam Zelandiam dedit, unde in Californiam et Iucataniam transvectus est. Eventus huius itineris fuit opus quam maximum anno 1881 editum, quo mythi religiosi Polynesiorum exponuntur.

Sexta expeditio annis 1889-1991 facta est in Turcestania Russica aliaque Asia. Quo itinere in Buddhismi et Iainismi studiis versatus est.

Secuti sunt quinque anni, quibus Berolini stationalis commoratus est. Factus est professor et Geheimer Regierungsrat (fere 'administrationis consiliarius intimus'). Anno 1896 multis cum honoribus septuagenarius factus ad septimam adgressus est expeditionem, quam ad Iavam et Baliam direxit. Gravi morbo afflictus coactus est ex Iava domum redire. Berolini tamen cito ex morbo refectus est.

Anno 1901 octavum profectus est, hoc tempore in Ceylon, ubi Buddhismi studia iteravit. Anno 1903 reversus paene eodem tenore nonam iniit expeditionem primumque Iamaicam, Granatam, Trinitatem, Venetiolam visitavit. Ex Venetiola tamen aeger in Trinitatem revertit, cuius in capite, Portu Hispaniae, die 3 Februarii 1905 diem et iter supremum obiit.

Vide etiam

Bibliographia

  • Buchheit, Klaus Peter & Koepping, Klaus Peter 2001. Adolf Philipp Wilhelm Bastian. Hauptwerke der Ethnologie (edd. Christian F. Feest & Karl-Heinz Kohl), 19–25. Stutgardiae: Kröner.
  • Buchheit, Klaus Peter. 2005 Die Verkettung der Dinge. Stil und Diagnose im Schreiben Adolf Bastians. Münster: Lit Verlag. (Online-PDF [606 p.])
  • Buchheit, Klaus Peter. 2006. The Concatenation of Minds. Celebrating Transgression. Method and Politics in Anthropological Studies of Culture (edd. Ursula Rao & John Hutnyk), 211–224. Oxoniae & Novi Eboraci: Berghahn.
  • Buchheit, Klaus Peter. 2007. The World as Negro and déjà vue. Adolf Bastian and his universal archive of humanity. The origins of German anthropology (edd. Manuela Fischer, Peter Bolz, & Susan Kamel), 39–44. Hildesheim, Zürich, Novi Eboraci: Georg Olms Verlag.
  • Fiedermutz-Laun, Annemarie 1971. Der kulturhistorische Gedanke bei Adolf Bastian. Systematisierung und Darstellung der Theorie und Methode mit dem Versuch einer Bewertung des kulturhistorischen Gehaltes auf dieser Grundlage. Wiesbaden: Franz Steiner.
  • Koepping, Klaus-Peter. 1983. Adolf Bastian and the Psychic Unity of Mankind: The Foundations of Anthropology in Nineteenth Century Germany. St. Lucia: University of Queensland Press.
  • Lowie, Robert. 1937. The History of Ethnological Theory. New York: Rinehart & Company.
  • Tylor, Edward B. 1905. Professor Adolf Bastian. Man 5:138–143.


Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!