Quantum redactiones paginae "Ioannes Georgius Gmelin" differant

Jump to navigation Jump to search
Summarium vacuum
 
'''Ioannes Georgius Gmelin''' seu '''Gmelinus''' ([[Theodisce]] ''Johann Georg Gmelin'', [[10 Augusti]] [[1709]]–[[20 Maii]] [[1755]]) fuit [[natura|rerum naturae]] investigator, [[explorator]], [[botanice|botanista]], [[ethnographia|ethnographus]], [[geographia|geographus]] [[Germania|Germanicus]].
 
Gmelin, alumnus [[Universitas Tubingensis|Universitatis Tubingensis]], annis ab [[1727]] usque ad [[1747]] in [[Imperium Russicum|Imperio Russico]] favebat operi. [[Academia Scientiarum Petropolitana|Academiae Scientiarum Petropolitanae]] socius, initio (ab anno [[1727]]) adiunctus [[chemia]]e et [[historia naturalis|historiae naturalis]] et dein (ab anno [[1731]] ad annum [[1748]]) [[professor]] illius [[academia]]e fuit. Annis ab [[1733]] ad [[1743]] expeditionem in [[Siberia]]m perfecit (e [[Petropolis|Petropoli]] per [[Iaroslavia]]m, [[Casanum]], [[Tobolium]], arces [[Septem Palatia|Septempalatiorum]] et [[arx Ustkamenogorensis|Ustkamenogorensem]]<ref>[[Gerhardus Fridericus Müllerus|Gerhardi Friderici Mülleri]] [https://books.google.fr/books?id=f_c-wbyXRCIC&pg=PA440&lpg=PA440&dq=Ustkamenogorensis&source=bl&ots=IQkWppJrmz&sig=ACfU3U3N9UnfvbnKYlXkiHUFbE3gdmK7oA&hl=la&sa=X&ved=2ahUKEwjx7NWQ7MzyAhX4SPEDHTFwCtkQ6AF6BAgCEAM#v=onepage&q=Ustkamenogorensis&f=false ''De scriptis Tanguticis''], in: ''Commentarii Academiae Scientiarum Imperialis Petropolitanae'', vol. 10, Petropoli 1747, p. 440.</ref>, [[Tomium (urbs)|Tomium]], [[Ienisea (urbs)|Ieniseam]], et [[Ircutia]]m ad [[Iacutia (urbs)|Iacutiam]] urbem, unde per Ircutiam, Tomium, [[Catharinopolis|Catharinopolim]], [[Tagil Inferior|officinas Tagilenses]], [[Verchoturia]]m, [[Solicamium]], [[Ustiuga Magna|Ustiugam Magnam]], [[Vologda]]m, et [[Schlusselburgum]] Petropolim rediit). Secundum illam expeditionem, opus scientificum scripsit, quattuor volumina comprehendens, nomine ''Flora Sibirica sive Historia plantarum Sibiriae'', annis ab [[1747]] ad [[1769]] in lucem editum.
 
Postquam anno 1747 [[Tubinga]]m rediit, ad mortem suam professor chemiae et historiae naturalis [[Universitas Eberhardina Carolina|universitatis]] urbanae fuit.
19 598

recensiones

Tabula navigationis