Latinitas nondum censa

Ienisea (urbs)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Енисейск
Transfiguration Cathedral (Eniseysk).jpg
Vexillum Ieniseae Insigne Ieniseae
Vexillum Insigne



Res politicae
Natio Russia
Condita 1619
Res geographicae
Area
 - tota


66,4 km²

Numerus incolarum 2017
 - Spissitudo
17 999
271,07 incolae/km²
Coordinata 56° 01′ 00″ Sept., 93° 04′ 00″ Ort.
Altitudo 75 m
Situs interretialis: http://www.eniseysk.com/

Ienisea[1][2] vel Ieniseiscum,[2] vulgo Ieniseisk[3] (Russice Енисейск, tr. Enisejsk), urbs est in Siberia orientali, in territorio Crasnoiarensi Foederationis Russicae, ad ripam sinistram Ieniseae fluvii sita. Circa 18 milia incolarum habet (anno 2017).

Historia[recensere | fontem recensere]

Ienisea, anno 1619 ut castrum condita et anno 1676 urbs facta, saeculis XVII et XVIII erat valens sedes mercaturae atque gubernationis Siberiae orientalis, etiam ut locus exsilii utebatur. Sedes administrativa districtus in gubernio Siberiensi, anno 1708 creati, anno 1724 metropolis provinciae Ieniseensis facta est. Provincia illa abolita, Ienisea urbs sedes administrativa districtus fuit in praefectura (ab anno 1782) et dein in guberniis Toboliensi (ab anno 1796) et Tomensi (ab anno 1804) Imperii Russici. Gubernio Ieniseensi enim anno 1822 formato, metropolis circuli et ab anno 1898 districtus gubernii illius fuit. Postquam gubernium illud abolitum est, anno 1925, Ienisea ad annum 1930 sedes administrativa districtus in territorio Siberico, postquam in territorio Siberico Orientali erat, ab anno 1934 autem metropolis districtus in territorio Crasnoiarensi est.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ieniseam urbem spectant.
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici:  • GeoNames