Gerhardus Fridericus Müllerus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Gerhardus Fridericus Müllerus
Res apud Vicidata repertae:
Gerhardus Fridericus Müllerus: imago
Nativitas: 29 Octobris 1705; Herford
Obitus: 11 Octobris 1783; Moscua
Patria: Imperium Russicum

Officium

Munus: explorator, Rerum gestarum scriptor, professor, geographus

Memoria

Laurae: Societatis Regalis Londiniensis socius, Order of St. Vladimir, 3rd class

Gerhardus Fridericus Müllerus (Theodisce Gerhard Friedrich Müller), qui et Theodorus Ioannis filius Miller (Russice Фёдор Ива́нович Ми́ллер), die 29 Octobris 1705 natus et 11 Octobris[1] 1783 Moscuae mortuus, fuit historicus et naturalista et explorator Russicus originis Germanicae.

Vita et opera[recensere | fontem recensere]

Westphaliae natus et in Universitate Lipsiensi educatus, Petropolim anno 1725 venit. Adiunctus Academiae Scientiarum Petropolitanae factus est; in gymnasi Academiae linguam Latinam, historiam et geographiam docebat. Ab anno 1733 ad 1743 Siberiam a Beresova ad Nertschiam et a Petropylis ad Iacutiam investigavit. Anno 1747 historiographus civitatis Russicae factus est. Anno 1749 orationem de Originibus gentis et nominis Russorum composuit, ubi theoriam Nortmannicam dictam primo proponebat; Michael Lomonosov aliique Muellero forte dissenserunt. Universitatis Petropolitanae rector annis 1747—1750 fuit. Historiam Siberiae composuit multaque opera alia; documenta multa historiae Russicae collegit, quorum nonnulla edidit.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Lexici biographici:  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica