Quantum redactiones paginae "Borussia" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
No edit summary
Linea 13: Linea 13:


== Curiositas ==
== Curiositas ==
Borussia etiam nomen corporis studentium est. Nonnullae [[deportus]] societates hoc nomen habent, exempli gratia: Borussia Mönchengladbach, Borussia [[Tremonia|Dortmund]].
Borussia (id est vocabulum Latinum, non Theodiscum) etiam nomen corporis studentium est. Nonnullae [[deportus]] societates hoc nomen habent, exempli gratia: Borussia [[Gladbacum Monachorum|Mönchengladbach]], Borussia [[Tremonia|Dortmund]].


==Notae==
==Notae==

Emendatio ex 23:13, 17 Novembris 2019

Borussia 1866-1918.
Vexillum Borussiae, 1894-1918.

Borussia, sive Prussia (Theodisce: Preußen), est nomen historicum terrarum Europae Orientalis Mediaeque, significans:

1. Regionem in ora maris Baltici sitam, ex nomine Borussorum, gentis localis, nuncupatam, quae saeculo XIII ab Ordine Teutonico occupata fuit (vide Civitas Ordinis Teutonici). Serius regio illa nominata est "Borussia orientalis" (nunc pars Russiae, Poloniae et Lituaniae).

2. Regnum (ab anno 1701), quod Borussiam orientalem et Brandenburgum inclusit. Caput regni Berolinum erat. Cum anno 1871 Imperium Germanicum unitum concrevisset, Borussia regnum dominans Germaniae fuit (Borussiae rex per constitutionem[1] imperator Germaniae fuit, donec anno 1918 terra illa facta est res publica).

Post primum bellum mundanum Borussia orientalis divisa est, non magna parte septentrionali separata. Quod territorium ab anno 1923 Lithuaniae pars est. Reliqua quidem pars maior etiam, sed post secundum bellum mundanum demum, divisa in partes duas, quarum una Poloniae pars integralis facta est, sed altera Russiae regio Calininopolitana nomine Borussiae prorsus deleto.

Die 25 Februarii 1947 civitates secundo bello mundano victrices (Civitates Foederatae, Francia, Regnum Unitum ac Unio Sovietica), Borussiam aboleverunt.

Curiositas

Borussia (id est vocabulum Latinum, non Theodiscum) etiam nomen corporis studentium est. Nonnullae deportus societates hoc nomen habent, exempli gratia: Borussia Mönchengladbach, Borussia Dortmund.

Notae

  1. Verfassung des Deutschen Reiches von 1881, Art. 11: "Das Präsidium des Bundes steht dem Könige von Preußen zu, welcher den Namen Deutscher Kaiser führt." Latine: "Praesidem confoederationis regem Borussiae opportet esse, cui nomen 'Imperator Germanicus' est."

Bibliographia

Terrae rei publicae Vimarianae

Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!