Quantum redactiones paginae "Nunc Sancte nobis Spiritus" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 3 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q645009 sunt
No edit summary
 
Linea 20: Linea 20:
{{Hymni et preces Christiani}}
{{Hymni et preces Christiani}}



[[Categoria:Preces Christianae]]
[[Categoria:Hymni Christiani]]
[[Categoria:Hymni Christiani]]

Redactio novissime (die 27 Ianuarii 2019, hora 22:04) facta

Nunc Sancte nobis Spiritus est hymnus liturgiae Catholicae. Sanctus Ambrosius (340-397) eum concinnavisse traditur. In liturgia, adhibetur ut hymnus proprius horae tertiae per totum annum. Huius hymni carminibus Spiritus Sanctus rogatur hominum corda suscipere eaque divino amore inflammare. Idcirco valde convenit tertiae diei horae, quod ea ipsa quidem hora Spiritus Sanctus in Pentecoste super Apostolos descendit.

Textus hymni[recensere | fontem recensere]

Nunc Sancte nobis Spiritus,
Unum Patri cum Filio,
Dignare promptus ingeri
Nostro refusus pectori.

Os, lingua, mens, sensus, vigor
Confessionem personent,
Flammescat igne caritas,
Accendat ardor proximos.

Praesta, Pater piissime,
Patrique compar Unice,
Cum Spiritu Paraclito
Regnans per omne saeculum.