Quantum redactiones paginae "Quintus Caecilius Bassus" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
No edit summary
Linea 9: Linea 9:
*[[Dio Cassius]], libro XLVII ''[[Historia Romana (Dio)|Historiae Romanae]]'' cap. 26-28.
*[[Dio Cassius]], libro XLVII ''[[Historia Romana (Dio)|Historiae Romanae]]'' cap. 26-28.
*[[Flavius Iosephus]], libro quarto decimo ''[[Antiquitates Iudaicae|Antiquitatum Iudaicarum]]'' 268-272.
*[[Flavius Iosephus]], libro quarto decimo ''[[Antiquitates Iudaicae|Antiquitatum Iudaicarum]]'' 268-272.
**libro primo [[De bello Iudaico|de Bello Iudaico]] 216-219
* [[Titus Livius]] ''Periochae'' 114.
* [[Titus Livius]] ''Periochae'' 114.



Emendatio ex 12:22, 18 Septembris 2018

Quintus Caecilius Bassus (floruit 46-44 a.C.n.) fuit eques Romanus Pompeianarum partium qui anno 46 a.C.n. sparsis rumoribus fictis milites a Sexto Iulio Caesare, patrueli et legato pro praetore Gai Caesaris in Syria abalienavit ; quo occiso eius provincia et exercitu potitus est. Novo legato a Caesare dictatore adversus se misso, Gaio Antistio Veteri, atque etiam successori eius Staio Murco, pertinaciter et feliciter circa Apameam restitit -nam auxilium a Parthis accepisse dicebatur[1]- donec anno 43 a.C.n. Gaio Cassio, interfectori Caesaris, provinciam Syriam sibi vindicanti exercitum volens traderet (nisi milites ipsi ad Cassium transfugerunt ut verba Ciceronis indicare videntur[2]). Nec quicquam amplius de Caecilio Basso accepimus.

Praeter hanc vulgatam traditionem cuius auctor Titus Livius fuisse videtur, alteram nobis servavit rerum gestarum scriptor Alexandrinus Appianus[3] ː Caecilium ab ipso Gaio Caesare velut Mentorem iuniori Sexto datum esse ut ei moderaretur, odium inter duos homines ob discrepantiam morum ortum esse et ipsos milites ducem superbum et imperitum respuisse ; itaque Sextum occiderunt et Bassum ducem sibi elegerunt. Timore supplicii tum sacramentum susceperunt numquam sese Caesarianis dedituros esse.

Fontes

Notae

  1. Ad Att. XIV.9.3
  2. Ad Fam. XII.11.1. Certe a Cassio non ut inimicus habitus est.
  3. BC III.312