Sextus Iulius Caesar (quaestor 48 a.C.n.)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Sextus Iulius Caesar fuit quaestor anno 48 a.C.n., nepos illius C. Caesaris qui proconsul Asiae meruit, filius ut videtur Sex. Caesaris qui mortuus est anno 90 seu 89 a.C.n. dum Asculum obsidet, et germanus dictatoris C. Caesaris. Anno 57 a.C.n. Sex. Caesar suffragante omnipotenti germano flamen Quirinalis factus est. Pro cognato suo in bello civili pugnavit; a quo provinciae Syriae anno 47 a.C.n. praepositus est ubi Sextus iuvenem Heroden tueri constituit atque eum ad praefecturam Coeliae Syriae promovit[1]. At medio anno 46 a.C.n. a militibus quibusdam interfectus est, quos corruperat eques Romanus Pompeianarum partium, Quintus Caecilius Bassus, qui sibi praetoriam dignitatem provinciamque adrogavit[2].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Flavius Iosephus, Bell. Iud., 205, 211-213. Ant. Iud. XIV, 160, 170, 178-180.
  2. Dio Cassius 47.26-27. Cf. Appianus, Bell. civ. IV,58. Titus Livius, Per. 114. Flavius Iosephus, Bell. Iud., 216. Ant. Iud. XIV,268-272.