Jump to content

Quantum redactiones paginae "Quintus Fufius Calenus" differant

*47 a.C.n. (anno exeunte) [[Consul]] Romae cum [[Publius Vatinius|Publio Vatinio]] fuit.
*44-43 a.C.n. Mortuo Caesare in [[Senatus Romanus|senatu]] [[Marcus Antonius|Marci Antonii]] rebus consulebat, [[Cicero|Ciceronis]] consiliis obstabat, quam ob causam orator eum in [[Philippicae (Cicero)|Philippicis]] saepe vituperat.
*43-42 a.C.n. RepunlicaRepublica [[Triumviratus|triumvirum]] arbitrio subiecta doctum et clarum scriptorem [[Marcus Terentius Varro|Marcum Terentium Varronem]] in villa quadam sua occultavit<ref>[[Appianus Alexandrinus|Appianus]] BC IV,202-203. Cf François Hinard (1985), ''Les proscriptions de la Rome républicaine''. Romae: Ecole française de Rome. ISBN 2-7283-0094-1 (''Collection de l'École française de Rome'', 83) : 527 [http://www.persee.fr/web/ouvrages/home/prescript/monographie/efr_0000-0000_1985_ths_83_1 Hic legere potes]</ref> donec e catalogo [[Proscriptiones (43 a.C.n.)|proscriptorum]] eraderetur.
*42 a.C.n. Dum Marcus Antonius in [[Thracia]] bellum gerit, Fufius praesidio Italiae relictus est cum duabus [[legio|legionibus]].
*41-40 a.C.n. Cum undecim legionibus [[Gallia|Galliis]] Narbonensi et Comatae a Marco Antonio praefectus est ; [[Octavianus Augustus|Octavianus]] autem, [[Perusinum bellum|Perusina obsidione]] confecta, cum magno exercitu adversus eum progreditur. Tum forte Fufius obiit nec filius eius obstare Caesari ausus est quin in sese legiones converteret atque provincias in suam dicionem redigeret<ref>[[Appianus Alexandrinus|Appianus]] BC V,213-215. [[Dio Cassius]] XLVIII,20.3.</ref>