Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas bona

Michael Montanus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Michael Montanus a Thoma de Leu pictus

Michael Montanus[1][2] (Francogallice plene Michel Eyquem de Montaigne; natus die 28 Februarii 1533; mortuus Sancti Michaelis in oppido die 13 Septembris 1592) fuit scriptor moralisticus in lingua Francogallica. Eius autem lingua prima erat Latina: pater enim Latine tantum more humanistarum educavit. Auctor fuit commentatiunculorum philosophicorum scepticorum, quae ipse appellavit essais, scilicet 'experimenta, conata (vel conatus), tentamina, pericula'.[3] De fama librorum trium ab illo conscriptorum novus sensus venit verbi essai, qui nunc Latine 'commentatio' vel Graece 'progymnasma' sonat.

Montanus multos auctores Occidentales maximi momenti recte movit, inter quos Franciscus Bacon, Renatus Cartesius,[4] Blasius Pascalis, Ioannes Iacobus Russavius, Albertus Hirschman, Gulielmus Hazlitt,[5] Radulphus Waldo Emerson, Fridericus Nietzsche, Stephanus Zweig, Ericus Hoffer,[6] Isaac Asimov, et fortasse etiam ultimi Gulielmi Shakespearii ludi scaenici.

Montanus aut Burdigalae natus est[7] aut in castello familiae Montani[8] iuxta oppidum Sancti Michaelis hodie Saint-Michel-de-Montaigne appellatum.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • 1569 : La theologie naturelle de Raymond Sebon; traduite en françois par messire Michel, seigneur de Montaigne
  • 1571 : La mesnagerie de Xénophon [etc.] traduict ... par Estienne de la Boétie; liber a Montaigne editus in quo publicavit "Discours sur la mort de feu M. de la Boëtie"
  • 1580 : Essais: libri 1 et 2. Burdigalae
  • 1588 : Essais: libri 1-3. Lutetiae
  • 1774 (Meusnier de Querlon, ed.) : Journal du voyage de Michel de Montaigne en Italie par la Suisse et l'Allemagne en 1580 et 1581 ("Commentaria itineris in Italiam per Helvetiam et Germaniam"). 2 voll. Romae (vol. 1 apud Google Books) (vol. 2 apud Google Books)

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~ Hofmann sic incipit: "MICHAEL Montanus, nobilis Petrocorius, Lipsio Galliae Thales, Mezeraeo Seneca Christianus. . . ."
  2. Ioha. Beverovicii medici Medicinae Encomium, eiusdem Montanus elegchomenos sive refutatio argumentorum quibus necessitatem medicinae (1633).
  3. De titulis Latinis, vide Bruckerum (op. cit.), qui 'tentamina' vel 'pericula moralia' proponit, vel etiam Bulletin du bibliophile (Lutetiae, 1862), p. 1309 quod has interpretationes Latinas ab humanistis confectis refert: Gustus (plurali; Iustus Lipsius), conatus (Thuanus et Scaevola Sammarthanus) et tentamina Freytag).
  4. Michael J. Buckley, At the Origins of Modern Atheism (Portu Novo: Yale University Press, 1990), 69.
  5. John Kinnaird, William Hazlitt: Critic of Power (Novi Eboraci: Columbia University Press, 1978), 274.
  6. Apud Truth Imagined, commemorationes ab Erico Hoffer scriptas.
  7. Sic pagina Michel de Montaigne apud Vicipaediam Francogallicam.
  8. M. Rat (1962) vol. 1 p. ii; sic etiam Michel de Montaigne apud Vicipaediam Anglicam.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Maurice Rat, ed., Montaigne: Essais. Lutetiae 1962. 2 voll.
  • Jacobi Bruckeri [Johann Jakob Brucker] Historia critica philosophiae. Lipsiae, 1744. Tomus 4, pars altera, p. 723 (Latine)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]