Quantum redactiones paginae "Quintus Fufius Calenus" differant
Linea 15: | Linea 15: | ||
*41-40 a.C.n. Cum undecim legionibus [[Gallia|Galliis]] Narbonensi et Comatae a Marco Antonio praefectus est ; [[Octavianus Augustus|Octavianus]] autem, [[Perusinum bellum|Perusina obsidione]] confecta, cum magno exercitu adversus eum progreditur. Tum forte Fufius obiit nec filius eius obstare Caesari ausus est quin in sese legiones converteret atque provincias in suam dicionem redigeret<ref>[[Appianus Alexandrinus|Appianus]] BC V,213-215. [[Dio Cassius]] XLVIII,20.3.</ref> |
*41-40 a.C.n. Cum undecim legionibus [[Gallia|Galliis]] Narbonensi et Comatae a Marco Antonio praefectus est ; [[Octavianus Augustus|Octavianus]] autem, [[Perusinum bellum|Perusina obsidione]] confecta, cum magno exercitu adversus eum progreditur. Tum forte Fufius obiit nec filius eius obstare Caesari ausus est quin in sese legiones converteret atque provincias in suam dicionem redigeret<ref>[[Appianus Alexandrinus|Appianus]] BC V,213-215. [[Dio Cassius]] XLVIII,20.3.</ref> |
||
==De Fufio apud Dionem== |
==De Fufio apud Dionem== |
||
[[Philippicae (Cicero)|Philippicae]] Ciceronem Calenumque acerbe de republica disceptantes nobis ostendunt. Quapropter tertio saeculo rerum gestarum Romanarum scriptori Graeco, [[Dio Cassius|Dioni Cassio]], placuit longissimam (dimidiam partem libri sexti et quadragesimi occupat!)<ref>XLVI.1-28.</ref> et fictam orationem, primis diebus anni [[43 a.C.n.]] habitam, in ore consularis viri Quinti Fufii Caleni ponere qua argumentis Ciceronis responderet atque Marcum Antonium defenderet. Simul ut paria cum Cicerone faceret, qui cum adversario contumeliose agere solebat, [[Arpinum|Arpinatem]] oratorem nefandis accusationibus onerabat (quod uxoris usum pretio praeberet, quod cum filia Tullia concubuisset etc.), de arte oratoria ut taceam quibus verbis Ciceronianum genus dicendi et patroni officium irriserit. Quae verba contumeliosa, quamvis tralaticia<ref>Paene eadem in ''Invectiva'' pseudo-Sallustii inveniuntur.</ref> illo tempore, multos lectores modernos ( |
[[Philippicae (Cicero)|Philippicae]] Ciceronem Calenumque acerbe de republica disceptantes nobis ostendunt. Quapropter tertio saeculo rerum gestarum Romanarum scriptori Graeco, [[Dio Cassius|Dioni Cassio]], placuit longissimam (dimidiam partem libri sexti et quadragesimi occupat!)<ref>XLVI.1-28.</ref> et fictam orationem, primis diebus anni [[43 a.C.n.]] habitam, in ore consularis viri Quinti Fufii Caleni ponere qua argumentis Ciceronis responderet atque Marcum Antonium defenderet. Simul ut paria cum Cicerone faceret, qui cum adversario contumeliose agere solebat, [[Arpinum|Arpinatem]] oratorem nefandis accusationibus onerabat (quod uxoris usum pretio praeberet, quod cum filia Tullia concubuisset etc.), de arte oratoria ut taceam quibus verbis Ciceronianum genus dicendi et patroni officium irriserit. Quae verba contumeliosa, quamvis tralaticia<ref>Paene eadem in ''Invectiva'' pseudo-Sallustii inveniuntur.</ref> illo tempore, multos lectores modernos ([[Michael Montanus]], [[Dionysius Diderotus|Diderotus]]...) non a Caleno sed ab historico Dione ipso abalienaverunt quia in magnum virum mortuum ita invehi indignum putabant. |
||
== Notae == |
== Notae == |
Emendatio ex 15:39, 3 Ianuarii 2017
Quintus Fufius Calenus (mortuus 40 a.C.n.) fuit senator Romanus qui bellis civilibus Gai Caesaris atque post eius necem Marci Antonii fautor erat. Ultima parte anni 47 a.C.n. cum Publio Vatinio consulatum gessit, ab ipso Gaio Caesare designatus. In summa semper optimatibus in republica adversabatur.
De gente
Ipsum cognomen Calenus indicare videtur hunc gentis Fufiae ramum e municipio Calibus oriundum esse.
Cursus honorum
- 70 a.C.n. (circa) triumvir monetalis siquidem denarium KALENI inscriptum percussit ex una parte capita iuxta posita Honoris et Virtutis, ex altera Romam et Italiam dextras iungentes[1] praebentem[2]
- 61 a.C.n. Tribunus plebis Publium Clodium sacrorum Bonae Deae violatorum accusatum defendit[3] atque a iudicibus ut absolveretur impetravit.
- 59 a.C.n. Praetor (eo anno Gaius Caesar consul erat) legem Fufiam de suffragiis dandis tulit.
- 51-48 a.C.n. Legatus Caesaris in bello Gallico et bello civili[4].
- 48-47 a.C.n. Post Pharsalicam victoriam Fufius Calenus a Caesare Achaiae praepositus est (legatus pro praetore).
- 47 a.C.n. (anno exeunte) Consul Romae cum Publio Vatinio fuit.
- 44-43 a.C.n. Mortuo Caesare in senatu Marci Antonii rebus consulebat, Ciceronis consiliis obstabat, quam ob causam orator eum in Philippicis saepe vituperat.
- 43-42 a.C.n. Repunlica triumvirum arbitrio subiecta doctum et clarum scriptorem Marcum Terentium Varronem in villa quadam sua occultavit[5] donec e catalogo proscriptorum eraderetur.
- 42 a.C.n. Dum Marcus Antonius in Thracia bellum gerit, Fufius praesidio Italiae relictus est cum duabus legionibus.
- 41-40 a.C.n. Cum undecim legionibus Galliis Narbonensi et Comatae a Marco Antonio praefectus est ; Octavianus autem, Perusina obsidione confecta, cum magno exercitu adversus eum progreditur. Tum forte Fufius obiit nec filius eius obstare Caesari ausus est quin in sese legiones converteret atque provincias in suam dicionem redigeret[6]
De Fufio apud Dionem
Philippicae Ciceronem Calenumque acerbe de republica disceptantes nobis ostendunt. Quapropter tertio saeculo rerum gestarum Romanarum scriptori Graeco, Dioni Cassio, placuit longissimam (dimidiam partem libri sexti et quadragesimi occupat!)[7] et fictam orationem, primis diebus anni 43 a.C.n. habitam, in ore consularis viri Quinti Fufii Caleni ponere qua argumentis Ciceronis responderet atque Marcum Antonium defenderet. Simul ut paria cum Cicerone faceret, qui cum adversario contumeliose agere solebat, Arpinatem oratorem nefandis accusationibus onerabat (quod uxoris usum pretio praeberet, quod cum filia Tullia concubuisset etc.), de arte oratoria ut taceam quibus verbis Ciceronianum genus dicendi et patroni officium irriserit. Quae verba contumeliosa, quamvis tralaticia[8] illo tempore, multos lectores modernos (Michael Montanus, Diderotus...) non a Caleno sed ab historico Dione ipso abalienaverunt quia in magnum virum mortuum ita invehi indignum putabant.
Notae
- ↑ Quae figurae ad concordiam post Sociorum Bellum renatam alludunt.
- ↑ Crawford 403/1. E. Babelon Fufia 1. Alterum nomen in hoc denario legitur CORDI, quod ad gentem Muciam pertinere videtur et Caleni collegam in triumviratu annuo designat.
- ↑ Cicero, Ad Att. I,14.
- ↑ Plutarchus, Brutus VIII(6). Caesar, Bell. civ. III.56.
- ↑ Appianus BC IV,202-203. Cf François Hinard (1985), Les proscriptions de la Rome républicaine. Romae: Ecole française de Rome. ISBN 2-7283-0094-1 (Collection de l'École française de Rome, 83) : 527 Hic legere potes
- ↑ Appianus BC V,213-215. Dio Cassius XLVIII,20.3.
- ↑ XLVI.1-28.
- ↑ Paene eadem in Invectiva pseudo-Sallustii inveniuntur.
Fontes
- Appianus, libro quinto Bellorum civilium 14, 46, 95, 213-215.
- Bellum Alexandrinum, capitulo 44.
- Caesar libro primo de Bello Civili capitulo 87, necnon libro tertio capit. 8, 14. 26, 56, 106.
- Cicero Philippicae
- Cassius Dio, libro XLVI Historiae Romanae, cap. i-28 necnon libro XLVIII 10 et 20.
- Hirtius libro octavo de Bello Gallico cap. 39(4)