Quantum redactiones paginae "Appius Claudius Pulcher (consul 54 a.C.n.)" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 14 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q445758 sunt
Linea 18: Linea 18:
** libro quarto Epistularum ad Atticum, epistulae 1 et 17-18, necnon libro quinto ep. 16-17.
** libro quarto Epistularum ad Atticum, epistulae 1 et 17-18, necnon libro quinto ep. 16-17.
** ''In Pisonem'' 35.
** ''In Pisonem'' 35.
**libro primo ''[[Tusculanae disputationes|Tusculanarum disputationum]]'' cap. 37.
*[[Lucanus]] libro quinto ''Pharsaliae'' versibus 65-236.
*[[Lucanus]] libro quinto ''Pharsaliae'' versibus 65-236.
* [[Varro Reatinus|Varro]], ''[[De re rustica (Varro)|De re rustica]]'' (Ap. Claudius Pulcher est dialogi persona)
* [[Varro Reatinus|Varro]], ''[[De re rustica (Varro)|De re rustica]]'' (Ap. Claudius Pulcher est dialogi persona)

Emendatio ex 08:54, 20 Februarii 2014

Appius Claudius Pulcher (mortuus in insula Euboea 48 a.C.n.) fuit in republica Romana senator et fautor Pompei in bello civili. Consulatum anno 54 a.C.n. gessit. In scientia augurali multum versatus est et nonnullos libros de ea re conscripsit. Pythiam quoque Delphis consuluisse initio belli civilis et ambiguum responsum rettulisse mortem suam nuntians a pluribus auctoribus narratur[1].

De familia.

Appio Claudio Pulchro, patricia et clarissima gente Claudia orto, pater fuit consul anni 79 a.C.n. eiusdem nominis, frater autem acerrimus Ciceronis inimicus Publius Clodius Pulcher, qui nomen gentilicium Claudium in Clodium mutavit, cum in plebem adoptione transiit. Minorem filiam Claudiam Marco Iunio Bruto collocavit, cuius socer fuit.

De cursu honorum.

Fontes.

  • Cicero, Brutus, capitulis 267 et 324.
    • libro quarto Epistularum ad Atticum, epistulae 1 et 17-18, necnon libro quinto ep. 16-17.
    • In Pisonem 35.
    • libro primo Tusculanarum disputationum cap. 37.
  • Lucanus libro quinto Pharsaliae versibus 65-236.
  • Varro, De re rustica (Ap. Claudius Pulcher est dialogi persona)

Bibliographia

Notae

  1. Lucanus, loc. cit. Orosius Historiae VI,15,11.