Quantum redactiones paginae "Antiochia ad Orontem" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 63 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q80561 sunt
mNo edit summary
Tag: Recensio mobilis
Linea 12: Linea 12:
[[Tres]] [[patriarcha]]ti locum praecipuum primum habuerunt in [[Ecclesia|ecclesia Christiana]]: Antiochenus, [[Roma]]nus ([[papa]]), et [[Alexandria Magna|Alexandrinus]]. Antiochia etiam vocata erat ''Theoupolis'' aliquo tempore [[saeculum 6|saeculo sexto]].
[[Tres]] [[patriarcha]]ti locum praecipuum primum habuerunt in [[Ecclesia|ecclesia Christiana]]: Antiochenus, [[Roma]]nus ([[papa]]), et [[Alexandria Magna|Alexandrinus]]. Antiochia etiam vocata erat ''Theoupolis'' aliquo tempore [[saeculum 6|saeculo sexto]].


Anno [[526]], [[terrae motus Antiochenus|terraemotus maximus]] factus est.
Anno [[526]], [[terrae motus Antiochenus|terraemotus maximus]] urbem diruit.


==Praeclari cives==
==Praeclari cives==

Emendatio ex 00:05, 16 Septembris 2013

Collocatio Antiochiae in Turcia.

Antiochia, vel Antiochia ad Orontem (Graece Ἀντιόχεια ἡ ἐπὶ Ὀρόντου, Antiócheia he epì Oróntou, etiam Ἀντιόχεια ἡ Μεγάλη Antiócheia hê Megálê, 'Magna Antiochia'), hodie Turcice Antakya, est municipium Turciae. Centenorum circiter et undequadraginta milium incolarum, quod in extrema parte Turciae situm, qua ager Turcicus ad meridiem vergit, non procul abest a Syria.

Historia

Antiochia condita est anno 300 a.C.n. a Seleuco I rege partium Asiaticarum regni illius, quod Alexander Magnus sibi comparaverat. Postea Antiochia urbs et caput regni erat.

Quae urbs sub dicionem populi Romani redacta opulentissima erat omnium provinciarum ad orientem solem spectantium. Antiochiae nati sunt homines praeclari Libanius rhetor, Ammianus Marcellinus rerum gestarum scriptor, Iohannes Chrysostomus episcopus Constantinopolitanus.

Antiochiae primum fideles novae religionis, cum Iesum Christum pro deo haberent, appellati sunt Christiani.[1]

Tres patriarchati locum praecipuum primum habuerunt in ecclesia Christiana: Antiochenus, Romanus (papa), et Alexandrinus. Antiochia etiam vocata erat Theoupolis aliquo tempore saeculo sexto.

Anno 526, terraemotus maximus urbem diruit.

Praeclari cives

Vide etiam

Nota

  1. Secundum actus apostolorum (11.23): Factum est autem eis, ut annum totum conversarentur in ecclesia et docerent turbam multam, et cognominarentur primum Antiochiae discipuli Christiani.

Bibliographia

  • Campbell, Sheila. 1988. The Mosaics of Antioch.
  • Downey, Glanville. 1974. A History of Antioch in Syria.
  • Petit, Paul. 1955. Libanius et la vie municipale à Antioche au IVe siècle apr. J.-C.

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Antiochiam ad Orontem spectant.

Formula:Link FA