Quantum redactiones paginae "Confiteor" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
mNo edit summary
TjBot (disputatio | conlationes)
m r2.7.2) (automaton addit: tl:Inaamin ko
Linea 59: Linea 59:
[[ru:Confiteor]]
[[ru:Confiteor]]
[[sv:Confiteor]]
[[sv:Confiteor]]
[[tl:Inaamin ko]]
[[vi:Kinh Thú Nhận]]
[[vi:Kinh Thú Nhận]]

Emendatio ex 13:04, 29 Decembris 2012

Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.

Quapropter rogamus ut corrigas, praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam.

Confiteor est prex poenitentialis quae etiam inter missam dicitur. Verba precis sunt:

Confiteor Deo omnipotenti
et vobis, fratres,
quia peccavi
nimis cogitatione, verbo, opere et omissione:
mea culpa, mea culpa,
mea maxima culpa.
Ideo precor beatam Mariam semper Virginem,
omnes Angelos et Sanctos,
et vos, fratres,
orare pro me ad Dominum Deum nostrum.

Ante reformationem liturgiae post Concilium Vaticanum Secundum verba orationis erant:

Confiteor Deo omnipotenti,
beatae Mariae semper Virgini,
beato Michaeli Archangelo,
beato Joanni Baptistae,
sanctis Apostolis Petro et Paulo,
omnibus Sanctis,
et vobis, fratres
quia peccavi nimis
cogitatione, verbo et opere:
mea culpa, mea culpa, mea maxima culpa.
Ideo precor
beatam Mariam semper Virginem,
beatum Michaelem Archangelum,
beatum Joannem Baptistam,
sanctos Apostolos Petrum et Paulum,
omnes Sanctos,
et vos, fratres:
orare pro me
ad Dominum, Deum nostrum.

Vide etiam

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!