Quantum redactiones paginae "Heroides" differant
No edit summary |
|||
Linea 35: | Linea 35: | ||
* Bornecque, Henri, ed., et Marcel Prévost, tr. [[1928]] ''Ovide: Héroïdes.'' Lutetiae: Société d' édition Les Belles Letters. |
* Bornecque, Henri, ed., et Marcel Prévost, tr. [[1928]] ''Ovide: Héroïdes.'' Lutetiae: Société d' édition Les Belles Letters. |
||
* Knox, Peter E., ed. [[1995]] ''Ovid Heroides: Select Epistles.'' Cantabrigiae. |
* Knox, Peter E., ed. [[1995]] ''Ovid Heroides: Select Epistles.'' Cantabrigiae. |
||
==Nexus externi== |
|||
{{Vicifons|Heroides}} |
|||
[[Categoria:Litterae Latinae aevi Augustani]] |
[[Categoria:Litterae Latinae aevi Augustani]] |
Emendatio ex 14:27, 24 Iunii 2011
Heroides aut Epistulae heroidum est liber Ovidii viginti unum carmina continens, quae carmina sunt fictitiae epistulae heroidum mythologicarum. Quattuordecim prima carmina certe Ovidii opera sunt. Quintum decimum, epistulam Sapphonis Phaoni, veri similiter Ovidius non scripsit. Reliqua sunt paria (epistulae dicuntur duplices), et, si Ovidius auctor est, certe aliquanto post cetera carmina scripsit.[1] Omnia carmina distichis elegiacis scribuntur.
Epistulae sunt hae:
- Penelope Ulixi, qui bellum Troianum gerit
- Phyllis Demophoonti, Thesei filio
- Briseis Achilli, dum apud Agamemnonem moratur.
- Phaedra Hippolyto, privigno
- Oenone Paridi, qui eam reliquit et Helenam duxit
- Hypsipyle Iasoni, qui ex insula Lemnum modo abit
- Dido Aeneae, qui e Carthagine modo abit
- Hermione Oresti, a Pyrrho capta
- Deianira Herculi, labores facienti
- Ariadne Theseo, qui ex insula Naxos modo abit
- Canace Macareo, fratri quem amat
- Medea Iasoni, qui novam feminam Creusam duxit
- Laodamia Protesilao, bello Troiano ineunte
- Hypermestra Lynceo, ea nocte ubi Hypermestra et sorores debent maritos interficere
Omnes hae epistulae materiam bene notam per libros antiquiores retractant : exempli gratia, epistula septima (Dido Aeneae) eandem fabulam narrat quam liber quartus Aeneidos.
Quia Ovidius in carmine quodam Amorum (Am. 2.18) harum epistularum meminit, scimus eas ante annum 14 a.C.n. scriptas esse, quo fere tempore Amores editi fuisse putantur.
Notae
- ↑ Doctae doctique de epistulis XV ad XXI disputant; vide e.g. Knox p. 7 sqq.
Bibliographia
- Bornecque, Henri, ed., et Marcel Prévost, tr. 1928 Ovide: Héroïdes. Lutetiae: Société d' édition Les Belles Letters.
- Knox, Peter E., ed. 1995 Ovid Heroides: Select Epistles. Cantabrigiae.
Nexus externi
Vide Heroides apud Vicifontem. |