Jump to content

Canace

E Vicipaedia
Epistula scripta Canace mortem sibi consciscit. (Miniatura extracta ex Ovidii Heroidum versione Francogallica ab Octaviano de Saint-Gelais 1496-1498 facta.)

Canace (Graece Κανάκη) est, secundum Euripidem et traditionem ab eo profectam, una ex sex filiabus Aeoli. Apud posteriores Amphithea, de qua paene nihil scimus, ei mater adscripta est. Secundum fabulam Macareus, unus de six filiis Aeoli, Canacem sororem suam stupravit gravidamque fecit. Sed Aeolum patrem Canace celavit graviditatem.

Inter haec Macareus res extricare contendebat. Aeolo enim patri proposuit, ut fratres suam quisque sororem ducerent uxorem. Cui consilio Aeolus adsensus constituit, ut uxores sorte eligerentur. Cum deinde Canace alio cuidam sorte evenisset, consilium Macarei pessum iit, et graviditas Canaces Aeolo patefacta est. Quo facto Aeolus iratus gladium misit, quo Canace honoris familiae recuperandi causa mortem ultro sibi conscisceret. Interea tamen Macareo contigerat, ut patrem placaret. Itaque Macareus ad Canaces cubiculum cursim properavit de prospero eventu narraturus, sed Canacen cruentam repperit.

Ovidius in Heroidibus[1] Euripide usus est auctore,[2] tametsi vero ipse aliquas res adfinxit, Canacen facit epistulam scripsisse, qua Macareo vale diceret. Qua in epistula Canace culpam stupri etiam paulum in se ipsam transfert: "ipsa quoque incalui".[3] Constat hanc confessiunculam ab Ovidio ipso esse fictam,[4] nam ceteri auctores innocentiam Canaces efferunt.[5]

  1. Her. 11.
  2. Labate (1977); Williams (1992).
  3. Her. 11.25
  4. Casali (1998: 701).
  5. De hac re vide: Jacobson (1974: 162-163); Labate (1977: 589-590); Jäkel (1979: 101-102).

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Casali, Sergio (1998) Ovid's Canace and Euripides' Aeolus. Two notes on Heroides 11. Mnemosyne 51: 700–710.
  • Jacobson, Howard (1974) Ovid's Heroides. Princeton, N.J.: Princeton University Press.
  • Jäkel, Siegfried (1979) The Aiolos of Euripides. Grazer Beiträge 8: 101–118.
  • Labate, Mario (1977) La Canace ovidiana e l'Eolo di Euripide. Annali della Scuola Normale Superiore di Pisa 7: 583–593.
  • Williams, Gareth (1992) Ovid's Canace: dramatic irony in Heroides 11. Classical Quarterly 42: 201–209.