Quantum redactiones paginae "Alexandria antiqua" differant

Jump to navigation Jump to search
Summarium vacuum
m
'''Alexandria antiqua''' in situ oppidi [[Aegyptus|Aegyptii]] [[Rhacotis|Rhacotidis]] e novo ab [[Alexander Magnus|Alexandro Macedone]] anno [[331 a.C.n.]] condita est. Fuit caput [[Regnum Ptolemaeorum|regni Ptolemaeorum]], sedes regum [[Ptolemaei|huius familiae]], caputque [[Aegyptus (provincia Romana)|provinciae Aegypti]] sub [[Imperium Romanum|imperio Romano]]. Pars urbis ob [[Inundatio Maris Mediterranei (365)|inundationem]] die [[21 Iulii]] [[365]] devastata est.<ref>Jacques et Bousquet (1984)</ref> Eodem loco stat ubi hodie urbs [[Alexandria]] surgit, sed viis et vicis omnino retractatis.
 
Inter regiones Alexandriae enumerantur [[Regiae (Alexandria)|Regiae]] ({{Polytonic|Βασίλεια}}),<ref>{{Strabo}} 17.1.8</ref> ubi domus regiae Ptolemaeorum sitae fuerunt, et [[Bruchion]] in media urbe collocatum.<ref>[[Ammianus Marcellinus]], ''[[Res gestae (Ammianus)|Res gestae]]'' 22.16.15</ref>
== Regiones urbanae ==
Regiones Alexandriae sic enumerantur:
* [[Regiae (Alexandria)|Regiae]] ({{Polytonic|Βασίλεια}})<ref>{{Strabo}} 17.1.8</ref>
* [[Bruchion]] <ref>[[Ammianus Marcellinus]], ''[[Res gestae (Ammianus)|Res gestae]]'' 22.16.15</ref>
 
==Descriptiones==
Urbem sic protagonista mythistoriae ''[[Leucippe et Clitophon|Leucippae et Clitophontis]]'' descripsit:
{{citatio|Confecto tandem trium dierum spatio, Alexandriam nave delati sumus: mihique [[Porta Canopica (Alexandria)|Solis]], quas vocant, portas introeunti mira quaedam urbis pulchritudo voluptate oculos complevit. A Solis enim ad [[Porta Lunae (Alexandria)|Lunae]] usque portas (in eorum autem deorum tutela portae ipsae sunt) [[Dromus (Alexandria)|recta columnarum series]] utrimque protendebatur. Quarum in medio, campus urbis situs erat per quem viae multae -- in urbe peregrinatio! Illinc aliquot urbis stadia progressus, ad eum [[Sema (Alexandria)|locum cui ab Alexandro nomen est]] perveni: aliamque civitatem vidi, cuius pulchritudo hoc pacto distiuncta erat, ut quam longus esset columnarum in rectum dispositarum ordo, tam longus alius in obliquum esset. In omnes itaque vias obtutus dispertiens, neque spectando satiari, neque pulchritudinem omnem assequi poteram ... Forte autem eo tempore magni numinis, quem [[Iuppiter|{{Polytonic|Δία}}]] Graeci, [[Serapis|Serapin]] Aegyptii vocant, festi dies celebrabantur, et facium gestatio, idque non vulgari admiratione dignum animadverti: vespera enim cum adventasset, ac iam sol accidisset, nox tamen nullo in loco erat, sed alius minutas quasdam in partes dividens lucem sol exoriebatur. Tunc urbem illam cum caelo etiam pulchritudine contendere vidi. Milichium quin etiam Iovem, Caelestisque Iovis templum visitavi|[[Achilles Tatius]], ''[[Leucippe et Clitophon]]'' 5.1-2}}.
 
== Ecclesiae Christianae ==
* [[Ecclesia Dionysii (Alexandria)|Ecclesia Dionysii]]
* [[Ecclesia Theonae (Alexandria)|Ecclesia Theonae]]
* [[Ecclesia Pierii (Alexandria)|Ecclesia Pierii]]
* [[Ecclesia ad Mendideum (Alexandria)|Ecclesia ad Mendideum]]
* [[Ecclesia Anniani (Alexandria)|Ecclesia Anniani]]
* [[Ecclesia ad Baucalidem (Alexandria)|Ecclesia ad Baucalidem]]
* [[Ecclesia ad Caesareum (Alexandria)|Ecclesia ad Caesareum]]
* [[Ecclesia Alexandri (Alexandria)|Ecclesia Alexandri]]
* [[Ecclesia Petri (Alexandria)|Ecclesia Petri]]
* [[Ecclesia Quirini (Alexandria)|Ecclesia Quirini]]
* Ecclesiae Serapionis, Persaeae, Dizyae
* Ecclesiae a [[Theophilus Alexandrinus|Theophilo]] episcopo conditae: Petri intra muros, Theodisii, Arcadii, Marci evangelistae, Mariae matris Dei, Raphaëlis, Trium Infantium, et martyrium Ioannis Baptistae
 
== Fontes de Alexandria antiqua ==
* C. Jacob, François de Polignac, edd., ''Alexandrie IIIe siècle av. J.-C.: tous les savoirs du monde ou le rêve d'universalité des Ptolémées''. Lutetiae, 1992
* F. Jacques, B. Bousquet, "Le raz de marée du 21 juillet 365" in ''Mémoires de l'Ecole Française de Rome: antiquité'' vol. 96 (1984) pp. 423-461
* Mahmoud-Bey, ''Mémoire sur l'antique Alexandrie''. Copenhagen, 1872
* Annik Martin, "Alexandrie: l'investissement chrétien de la ville" in Jacques-Olivier Boudon, Françoise Thelamon, edd., ''Les chrétiens dans la ville'' (Mont-Saint-Aignan, 2006. ISBN 9782877753661) pp. 47-64 [http://books.google.fr/books?id=lUXsx6WeGn4C paginae selectae]
* Annik Martin, "[http://documents.irevues.inist.fr/bitstream/handle/2042/1185/84_XXX_3_4_03.pdf?sequence=1 Les premiers siècles du christianisme à Alexandrie: essai de topographie religieuse, IIIe-IVe siècles]" in ''Revue des études augustiniennes'' vol. 30 (1984) pp. 211-225

Tabula navigationis