Sparassidae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Sparassidae
Palystes castaneus
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Arthropoda
Classis: Arachnida
Ordo: Araneae
Sectio: Entelegynae
Superfamilia: Sparassoidea
Familia: Sparassidae
Bertkau, 1872
Diversity
82 genera, 1009 species

Sparassidae (olim Heteropodidae) sunt familia aranearum zoosectionis Entelegynarum, vulgo venatores appellatae propter eorum celeritatem et rationem venandi, et aliquando magnae araneae cancri? propter eorum magnitudinem et aspectum. Maiores species aliquando araneae ligneae quia eis placent loci lignei (silvae, cuniculi, congeries materiae, aedificia lignea). In Africa Austrina, singuli generis Palystis araneae pluviae et araneae quae lacertas edunt appellantur.[1] Saepe confunduntur cum Harpactirinis infraordinis Mygalomorpharum, quae autem eis non arte conectuntur.

Ventralis Palystis superciliosi aspectus colorationem aposematicam et usitate gracilem formam pedipalposque clavatos masculinos calcaribus coniunctionis armatos monstrat.

Plus quam mille species Sparassidarum in plurimis orbis terrarum regionibus callidis temperatisque ad tropicas habitant, multo Australasiae, Africae, Asiae, Pelvis Mediterraneae, et Americarum comprehenso.[2]

Aspectus[recensere | fontem recensere]

Venator cum victu, parvo coleopterum.
Venator adultus in inferiore stipitis latere Victoriae Australiae sedet.

Sparassidae sunt araneae octonis oculis praeditae. Oculi in binis ordinibus quaternorum qui plerumque ultro spectant in aspectu anteriore prosomatis fiunt. Multae species maiores crescunt; in Laotia, mares speciei Heteropodae maximae latitudinem crurum 250–300 millimetrorum attingunt. Qui taxinomiae aranearum imperiti sint saepe magnas species cum tarantulis confundunt, sed Sparassidae plerumque cruribus agnosci possunt, quae tam inflectuntur ut in nonnullis habitibus crura modo cancrorum ultro extendi videantur.

Index generum[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Norman Larsen. "Palystes (rain spiders, lizard-eating spiders)". Iziko Museums of Cape Town. Biodiversity Explorer .
  2. Geoffrey K. Isbister et David Hirst (2003). "A prospective study of definite bites by spiders of the family Sparassidae (huntsmen spiders) with identification to species level". Toxicon 42 (2): 163–171 .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Sparassidas spectant.
Wikispecies-logo.svg Vide Sparassidas apud Vicispecies.


Arachnida Haec stipula ad arachnidum spectat. Amplifica, si potes!