Forum Vulcani

E Vicipaedia
(Redirectum de Solfatara)
Salire ad: navigationem, quaerere
Forum Vulcani (Italiae physicalis)
Forum Vulcani
Forum Vulcani
Situs in Italia
Crater montis Fori Vulcani gasa, vaporem, sulphur emittit.

Forum Vulcani[1] (Italice: Solfatara) (a sulpha terra 'terra sulphuris') est humilis crater volcanicus Puteolis prope Neapolin situs, pars Camporum Phlegraeanorum regionis volcanicae. Mons est mons ignifer dormiens, qui vaporem salientem et gasia cum aere sulphuroso iam emittit. Crater, abhinc annorum circa 4000 ortus, recentissime erupit anno 1198, in eruptione fortasse phreatica, a vapore effecta cum aqua terrestris et magma inter se confluerent. Imus crater est oblectamentum periegesis populo gratum, quia cratero sunt multa fumariola et stagna luti. Regio bene agnota est ob bradyseismum. Vapores consiliis medicis ex temporibus Romanis adhibentur.

In hoc monte ignifero Sulfolobus solfataricus archaeon thermoacidophilicum primum secretum est. Hoc archaeon ex ipso monte ignifero appellatur, quia plurimae species generis Sulfolobi ex loco ubi primum secernuntur appellantur.

Anno 305, Sanctus Proculus patronus Puteolorum ac Sanctus Ianuarius episcopus patronusque Neapolitanus iuxta craterem detruncati sunt.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Forum Vulcani spectant.


Notae[recensere | fontem recensere]

  1. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972) Ed. 1861 Ed. 1909 Ed. aucta 1972 Index editionis auctae