Jump to content

Solanum torvum

E Vicipaedia
Solanum torvum in Indonesia

Eudicotyledones 
Asteridae 
Ordo : Solanales 
Familia : Solanaceae 
Genus : Solanum 
Subgenus : Leptostemonum 
Species : Solanum torvum 
Sw.(sv)
   

Solanum torvum (binomen ab Olavo Swartz(sv) anno 1788 statutum) est planta florens generis Solani subgenerisque Leptostemoni. Arbustum ad 3 m altum, a pede ramosum, interdum spinosum, baccas multas producit diametro inter 1 cm et 1.3 cm quae etiam maturae colorem viridem cinereum habent.

S. torvum sub clado Torva ordinatur, cuius pars maior in America, pars minor in vetere mundo crescit. Haec species "provenit" secundum Olavus Swartz(sv) "in sepibus Jamaicae, Hispaniolae, Insulis Bermudensibus", etiam in aliis insulis Caribicis terraque continenti Mediae Americae. In Africa (praesertim occidentali) et per Asiam usque in Novam Guineam sub climate tropico iam diu introducta sponte gignitur. In Serica et paeninsula Indosinensi in arte coquinaria recipitur. In Indochina, Bhutania, India in medicinam sumitur.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Fructus floresque S. torvi ex imagine Wight (1843)
Fontes antiquiores
  • 1788 : Olof Swartz(sv), Nova genera et species plantarum, seu Prodromus descriptionum vegetabilium (Holmiae: in bibliopoliis M. Swederi, 1788) p. 47
  • 1843 : Robert Wight, Icones plantarum Indiae Orientalis vol. 2 (Maderaspatani: J. B. Pharoah, 1843) tab. 345
Eruditio recentior

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Situs scientifici: Tropicos • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • Plantes d'Afrique • Flora of China • INPN France • Flora of North America • USDA Plants Database
Vicimedia Communia plura habent quae ad Solanum torvum spectant.
Vide "Solanum torvum" apud Vicispecies.