Maria Sergii filia Vorontsova

E Vicipaedia
Wikidata Maria Sergii filia Vorontsova
Res apud Vicidata repertae:
Maria Sergii filia Vorontsova: imago
Maria Sergii filia Vorontsova: imago
Nativitas: 1979;
Patria: Russia

Maria Sergii filia Vorontsova, litteris Cyrillicis Мария Сергеевна Воронцова (anno 1979 nata) est botanica, origine Russa, quae in Britannia apud hortum Kewensem operam dat.

Alumna est universitatis Cantabrigiensis, ubi scientiis naturalibus studuit, et universitatis Apertae Britannicae ubi gradum doctoris anno 2008 ascendit. De taxinomia Solanacearum cum Alexandra Knapp collaboravit. De plantis Africae et Madagascariae atque praecipue de familia Poacearum (vel graminum) quaerit: basem datorum GrassBase apud hortum Kewensem edendam curat (Vorontsova et al. (2015)). Editor est periodici Phytotaxa.

Taxa Solanum agnewiorum (Vorontsova et al. (2010 b)) et S. umtuma (Vorontsova et Knapp (2012 a)) definivit, insuper S. ruvu. Quae species, semel ante decem annos collecta, recentius nullibi reperienda, exstinctam esse censetur propter deletionem silvarum (Vorontsova et Mbago (2011)).

Scripta[recensere | fontem recensere]



Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Lexica biographica:  • IPNI