Latinitas nondum censa

Siberia Orientalis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Locatio Siberiae Orientalis

Siberia Orientalis[1] vel Sibiria Orientalis[2] (Russice Восточная Сибирь, tr. Vostočnaja Sibir' ) est pars Siberiae inter Siberiam Occidentalem et Orientem Extremum Russiae, terras ab Ienisea in occidente ad iuga montana prope Oceanum Pacificum in oriente et a finibus Mongoliae Sinarumque in meridie ad maria Oceani Arctici in septentrione includens.

Planities elevata Siberiae Mediae cum silva boreali (taiga) partem magnam Siberiae Orientalis occupat, in septentrione demissionibus cum tundra, in meridie orienteque autem iugis montanis altis Saianorum, Transbaicaliae et territorii Iano-Colymensis successa.

Area Siberiae Orientalis, ad Russiam demidio secundo saeculi septimi decimi adiunctae, est circa 7 280 milia km², i.e. 43% territorii Foederationis Russicae hodiernae. 9,4 decies centena milia hominum (secundum censum anni 2010), i.e. 6,6% incolarum Russiae, in hac area habitant.

Subiecta Foederationis Russicae, in Siberia Orientali sita, sunt regio Ircutensis, territoria Crasnoiarense et Transbaicalicum, res publicae Buriatia, Chakassia et Tuva districtus foederalis Siberici atque res publica Iacutia districtus foederalis Extremorientalis.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Siberia Orientalis": [1], [2].
  2. "Sibiria Orientalis": [3], [4].

Fontes[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]